Tametsi nihil sit, quod scribam, pro meo tamen erga Reverendissimam Dominationem Vestram studio et observantia, mora omnis, quae meum ad illam scribendi officium interrumpit, taediosa mihi esse videtur.
Hoc utique rerum novarum praecipuum est, quod sacra ⌊regia maiestas⌋, princeps et dominus meus clementissimus, gratia Deo recte valet. Pacem undequaque agitamus, quae utinam diuturna sit et perpetua. Caesa sunt in tribus locis nuper ⌊Thartarorum⌋ circiter duo milia, qui praedatum venerant, partim a domino ⌊palatino Belzensi⌋ et domino ⌊Pretficz⌋, partim a Lithuanis praefectis finitimis. Profectus est etiam illo dominus Gregorius Choczkievicz camerarius, capitaneus Cownensis, cum milite mercennario, levi contributione publica conducto, ad fines huius dominii tuendos.
Sed ⌊Thurcum⌋ cum ingenti exercitu aiunt contendere versus ⌊Viennam⌋, nondum quidem ⌊Ungariae⌋ fines attigit, sed dominus Broniewski, serenissimi ⌊regis senioris⌋ legatus, hunc certissimum rumorem attulit, nuper ex Thurcia rediens. Principes vero nostri catholici, praesertim in ⌊Germania⌋, pro imperio digladiantur ac videntes volentesque se et totam rem publicam Christianam perdunt. Reicienda haec fuerant in aliud tempus commodius, dum ⌊Thurcam⌋ e regno ⌊Ungariae⌋, ita ut praedicabant, fugarent.
Pumilionem non distortum, sed rectis et proportionatis membris spero me brevi consecuturum, ubi primum dominus ⌊Skop⌋,
sacrae
maiestatis regiae secretarius Lithuanus, amicus meus, ex ⌊Cracovia⌋ redierit. Quem cum habuero, mittam ⌊istuc⌋ vel Reverendissimam Dominationem Vestram reddam certiorem. Cuius gratiae me affectum studium et perpetuam servitutem meam diligentissime commendo.