Letter #315
Ioannes DANTISCUS to Scipione di SOMMAGranada, 1526-11-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
| ||||||||||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Magnifice Domine et plurimum observande. Salutem et commendationem.
Redditae mihi sunt
Quod spectat
Scripsit Dominatio Vestra indictum esse serenissimae dominae nostrae militare servitium, et licet id de iure et iuxta vim privilegiorum de statu Barensi maiestati caesareae deberetur, tamen de consuetudine a sanguine regio descendentibus exigi solitum non fuisse, huncque recentem morem cum illustrissima olim domina duce Mediolani, quae hac praerogativa, quamdiu in vivis fuerat, fruebatur, comprobavit. Ea ego omnia ad praescriptam Dominationi Vestrae instructionem per modum supplicationis maiestati caesareae exposui, et in scriptis exhibui. Ceterum aliud obtinere non potui quam id, quod istae provisiones, quas cum earum exemplis ad praesens mitto, continent, ut pote negotium hoc ad iura et regni constitutiones, omissa consuetudine, remittitur, quod Dominatio Vestra pro sua prudentia et istarum rerum ibidem in regno peritia, commodius quam ego intellego moderabitur. Utque sciat quomodo hic fiunt expeditiones: 1526-10-24⌊24-a praeteriti1526-10-24⌋ dedi supplicationem, 1526-10-29⌊29-a1526-10-29⌋ fuit decretata, 1526-11-10⌊10-a huius1526-11-10⌋ primum accepi a scribis confectam. Et hoc mihi hic fit praesenti, capiat coniecturam de reliquis.
Fui superiore die cum domino
Alia id temporis non restant. Quae hic in novis habentur, a fratre suo uterino latius et certius, quam ex me accipiet. Si quid Dominatio Vestra habet de partibus nostris ex Polonia, cum sit proximi[or], quam ego, quaeso, mihi impartiat. Hic multa de Hungaris et nostris feruntur, quae Deus prohibeat, mihi vero his de rebus nihil scribitur. Faciet mihi igitur rem apprime gratam, si de his, quae novit, Dominatio Vestra ad me perscripserit, cui me summopere commendo, et illi omnia fausta precor.
Datum
[1 ] See cf. Manuel de Foronda y Aguilera, Estancias y viajes del emperador Carlos V, desde el día de su nacimiento hasta el de su muerte, Madrid, 1914 ⌊Foronda 1914cf. Manuel de Foronda y Aguilera, Estancias y viajes del emperador Carlos V, desde el día de su nacimiento hasta el de su muerte, Madrid, 1914 ⌋, p. 258