AAWO, AB, D. 6, f. 102v
Instructio ad minora comitia
Instructio ad conventus particularis ⌊Regni⌋
Cum non alia via sit et ratio, qua provideri possit, ne quid ⌊Regnum⌋ detrimenti capiat, quaque vel commoda illius augeri, vel incommoda propulsari possint, quam si comitia edicantur, in quibus de rebus ad ⌊Regni⌋ reique publicae salutem pertinentibus deliberatio suscipiatur. Maiorum suorum vestigiis insistens sacra ⌊maiestas regia⌋ semper hactenus hanc est rationem prosecuta ac, quoties id Regni hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ rationes postulare videbat, comitia edixit, in quibus communi omnium quieti et tranquillitati prospici ac, si qua impenderent pericula, maturo consilio propelli possent. Sed statuere non superinscribed⌈nonnon superinscribed⌉ potest sacra ⌊maiestas regia⌋ temporum, ne id iniquitati an fato alicui suo tribuat, quod continuis his annis aliquot nihil congregandis comitiis profectum neque ratio est aliqua excogitata, qua periclitanti patriae succurri posset. Cuius rei culpam penes se nullam residere persuasum habet sacra ⌊maiestas regia⌋, quae quamlibet affecta sit et aetate, et valetudine, nihil tamen ei parcendo fecit semper omnia, quae ad suum officium pertinere intelligebat, neque commisit, ut id ulla in re a quoquam desiderari posset, privatas suas rationes omnes publicis postposuit. Quodsi eodem instituto fuissent omnes, ad quos de salute patriae consultatio pertinebat, inventa pridem esset ratio defendendae illius eiusmodi, nullus ut nobis hostis Dei fretis auxilio magnopere metuendus veniret.
Sed non defuerunt, qui quavis de re potius, quam cuius causa comitia edicta essent, consultationem haberent et haberi vellent, per quos factum est, ut nihil sit annis iam aliquot salubre constitutum praeter ultimum illud remedium, ad quod nisi summa necessitate urgente perveniri non consuevit, quod uti non perinde proclive est et solet usus illius magis esse noxius reipublicae quam salutaris, quod ita esse non semel iam neque uno documento comprobatum est.
Quamvis itaque non vani terrores adferrentur de conatibus ⌊Turcarum⌋, quibus deliberatum omnino fuisse dicebatur arcem Balacley, quae intra fines superinscribed in place of crossed-out m⌈mss superinscribed in place of crossed-out m⌉ nostros est oportuno et apprime natura munito in loco posita, exaedificare. Quod si perfectum ab eis esset, ingens ea res terris nostris ⌊Russiae⌋ et ⌊Podoliae⌋ detrimentum allatura fuisset, ita ut impediendi conatus eorum omni ratione fuerint, quod nisi collecto exercitu, qui armis cohiberet, fieri non potuit. Noluit tamen maiestas regia, quod damnosum id reipublicae fore videbat, remedio illo uti, quod in proximo superioris anni comitiis fuerat decretum.
AAWO, AB, D. 6, f. 103r
Sed pro eo studio et cura singulari, qua suorum saluti prospectum cupiebat, fecit nihilominus, nullis ut sumptibus parceret, ac ex fisco suo non mediocrem pecuniam in milites alendos impendit, qui si quid eiusmodi conati essent ⌊Thurcae⌋, arcere eos et a coepto prohibere conarentur, ac omnem fere comitatum aulicum ad fines misit ac militibus aere suo conductis adiunxit, quo maior eorum esse numerus videretur.
In ⌊Magno quoque Ducatu Lithuaniae⌋ serenissimi ⌊filii sui⌋ opera turmas equitum aliquot conscribendas itidem et ad fines mittendas curavit, ut cum res postularet, convenire et mutuo sibi succurrere possent, qua providentia ⌊maiestatis eius⌋ factum est, ut cogitata ⌊Thurcae⌋ non perfuerent ac ad locum illum, quae in ⌊Regni⌋ perniciem munire contendebant, ne aspirarent quidem, atque ita annus hic Dei beneficio satis fuit quietus neque fuerunt fines ullis hostium latrociniis infesti, quod satis firma in eis praesidia collocata esse praesenserant. Ceterum fiscus ⌊regiae maiestatis⌋ tantis impensis ita iam exhaustus est, ut ex illo periclitanti ⌊Regno⌋ succurri deinceps posse sperandum non sit, multa insumpta est superiore anno pecunia, dum pro damnis in conflagratione oppidi ⌊Oczakow⌋ datis legato Thurcico maiestas regia satisfaceret in donativa [...] undeciphered⌈[...][...] undeciphered⌉, quae quotannis ⌊Thartaris⌋ penduntur, maior etiam erogatur pecunia, alendis autem aere suo proprio militibus in Regni finibus tantum iam expensum est pecuniae, nihil ut fere factum sit reliqui.
Porro pericula crescunt indies, nam non a ⌊Thurcis⌋ magis aut ⌊Tartaris⌋ sive ⌊Valachis⌋ quam ex ⌊Hungaria⌋ et ab ipsis Christianis metuendum esse ⌊Regno⌋ nostro videtur, ingens ut sit periculum, ne duplici bello districti ad utrumque gerendum parum instructi simus et parati.
Quod ea, quae cogitavit hoc anno ⌊Thurca⌋, non perfecerit, prima gratia debetur Deo, cuius hoc est beneficium, quod aliis ille fuit curis distentus, quodque quibus id negotii dederat, iis terror quidam iniectus est propter exercitum in finibus collocatum, proxima sacrae ⌊maiestatis regiae⌋, quae suo studio tuendae ⌊reipublicae⌋ tanto suo impendio exercitum conscripsit.
AAWO, AB, D. 6, f. 103v
Anno autem hoc proximo insequenti, quis est, qui ⌊Thurcam⌋ quieturum polliceri possit, de quo constans fama est, quod proximo insequenti vere sit omnino ad aedificandam et muniendam arcem Balacley animum adiecturus. Hac autem aestate superiore campos ⌊regiae maiestatis⌋ in ⌊Podolia⌋ longe lateque occuparunt ⌊Thurcae⌋, ita ut decem tantum miliaribus ab arce Braslaw abesse dicuntur, quae eorum iniuria ferenda non esse videtur. Quod si verum est, quod fertur de qui<nqu>ennalibus induciis, quas ⌊ille⌋ cum ⌊regia Romaronum maiestate⌋ pepigerit, tanto nobis gravius impendet periculum, fortasse etiam non a solis ⌊Thurcis⌋, nullo enim alterius belli metu impeditus minore negotio se, quodquod instituit, perficere posse putabit. Quis autem erit, qui prohibere queat exhausto fisco ⌊regiae maiestatis⌋, nisi quae alia ratio per Dominationes Vestras fuerit inventa. Sollicitabit ille ⌊Tartaros⌋, sollicitabit et ⌊Valachos⌋, qui cum in fide et potestate eius sint, ut, nolint velint, imperata faciant, necesse est. Quodsi nulla erunt in finibus praesidia collocata impune grassari hostibus et loca etiam ⌊Regni⌋ penitiora, quod omen Deus obruat, depopulari licebit. Cuius autem haec culpa fuerit? Non certe ⌊maiestatis regiae⌋, a qua facta iam sunt omnia, quae fieri potuerunt, sed eorum potius, quibus persuaderi nulla ratione potuit, ut aliquam et ipsi defendendae patriae curam susciperent. Sed adhuc ⌊maiestas regia⌋ meliora sperat omnia sibique de Dominationibus Vestris pollicetur, quod terras illas ⌊Russiae⌋ et ⌊Podoliae⌋, quae sunt quasi quoddam antemurale ⌊Regni⌋, non sint pro derelictis habiturae, nam si quid de illis actum sit, quod in hostium capita vertat Deus potius, iam erit defendendi Regni ratio multo difficilior.
Quin illud etiam confidit sacra ⌊maiestas regia⌋, quod viam et rationem non solum inventurae sint, quae latrocinia propulsari possint, verum etiam qua resisti queat, si maiore vi in ⌊Regnum⌋ impressionem facere hostis fuerit conatus. Cui, ut paulo ante dixi, non ab hostibus magis Christiani
AAWO, AB, D. 6, f. 104r
nominis, quam ab iis, qui propugnatores fidei Christianae videri volunt, periculum impendet.
Est enim quidam, qui se magistrum vocari vult ⌊ordinis cuiusdam Teutonici⌋ atque eo nomine ius habere se praetendit ad terras Prussiae, quae magno labore magnaque sanguinis Christiani profusione tandem aliquando in ⌊Regni⌋ potestatem sunt redactae. Is aere suo conductam unam atque aliam turmam habuisse dicitur annos iam aliquot in castris ⌊caesareae maiestatis⌋ ac strenuam illi operam navasse non alia spe mercedis, quam quod auxilio sibi maiestatem eius fore confidit in Prussiae terris, quibus vehementer inhiat, potiatur. In quas cum impressionem omnino facere decrevisse minime vano rumore ⌊maiestas regia⌋ cognovit. Quam ob rem ex illa quoque parte provideri necesse est, ne quid ⌊Regnum⌋ hoc et quae ad corpus eius pertinent ⌊Prussiae terrae⌋ detrimenti capiant. Ita utraque ex parte gravia nobis impendere pericula videntur, ut nullus sit segnitiae locus, sed vigilare nos et in procinctu esse nos oportet undecumque hostis invaserit, ut eius impetum non modo sustinere, verum etiam propulsare possimus.
Sed gravis ira Dei hactenus obstitit quominus consiliis nostris aliquid profectum sit, quod eius placandae nulla est adhuc ratio inventa. Nam et caedes nihilo nunc remissius fiunt, quamquam antea et periuria frequentantur, quandoquidem impune peierare licet et de eo, quod ius suum obtinere non possunt, multum homines queruntur. Quam ob rem his quoque malis qua ratione mederi queat, consultationem haberi ⌊maiestas regia⌋ vult. ⌊Cui⌋ persuasum est, nisi propitium Deum habeamus, qui propter ea, quae paulo superius enumerata sunt, et alia multa vitia nostra et flagitia graviter nobis irascitur, nihil in his comitiis, quod quidem e republica sit, statui posse.
AAWO, AB, D. 6, f. 104v
His itaque de causis comitia sacra ⌊maiestas regia⌋ de consilio regni sui senatorum ⌊Pithrcoviae⌋ celebrari vult pro festo Divi Nicolai. Postulat a Dominationibus Vestris, ut e corpore suo nuntios eligant plena et non limitata potestate, viros graves, prudentes et integros, qui nullo vel in ordinem aliquem, vel in personam odio flagrent, nihil privatis suis affectionibus tribuant neque alia consilia omnia, quam ad reipublicae salutem et tranquillitatem referant, ac omissis rebus aliis ad rem non pertinentibus de sola illa deliberationem statim suscipiant in servandam illam et a cunctis impendentibus periculis tuendam toto pectore, quod aiunt, incumbant, neque curae huic quicquam antevertendum esse putent. Tales ergo nuntios eligi postulat, ut hi ad praefinitum sibi diem ad ⌊Regni comitia maiora⌋ ⌊Pithrcoviam⌋ se conferant, ibi cum sacra ⌊maiestate regia⌋ et cum senatoribus et aliis ⌊Regni⌋ nuntiis de iis, quae ad partiae incolumitatem conservandam pertinebunt, consultationem habiturae.
Postulat autem sacra ⌊maiestas regia⌋, ut ad ipsum ⌊comitiorum⌋ diem Dominationes Vestrae veniant, neque enim ex Dominationibus Vestris longius iter habiturus est, quam sacra ⌊maiestas regia iunior⌋, quae et ipsa venturam se esse ad haec comitia facturamque, ut diem praevertat, promisit. Veniant itaque tempori, consultius enim videtur ipso die, qui praefinitus est, comitia incipere.