Letter #3239
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-10-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-09 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
In causa domini castellani Elbingensis omnem operam adhibui. Quid effectum sit, ex litteris regiae maiestatis Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Ex re autem fore censerem, ut Reverendissima Dominatio Vestra scriberet ad regiam maiestatem et ad Reverendissimum Dominum ac litteras apertas peteret, quibus hoc, quod petit dominus castellanus, ei concederetur. Deinde, ut qui missi erunt istinc ad maiestatem regiam, cum regia iuniore maiestate huc veniant, et in finibus illi occurrant nec exspectent, dum hic incipiantur comitia. Quod si aliis dominis oratoribus idem visum non erit, dominus castellanus Elbingensis tamen id faciat, si suis rebus consultum esse vult.
Per Psitacum scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae de rebus omnibus copiosius.
Deum precor, ut illam diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Piiotrcova, 6 Calendas Novembres 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis