Letter #3277
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-12-07
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Quae scribunt domini consiliarii terrarum Prussiae, probatur maiestati regiae. Visum est illis litteris respondere non esse necessarium, quando nihil aliud, quam significatur eis, quid in comitiis isthic actum sit.
Causa relicta viduae olim Georgii Scheffke, cum ad cognitionem eius ventum fuerit, cordi mihi futura est. De apellationibus litterae datae erant Adriano Fridvalth, sed is fortasse transigit cum suis privignis et litteras non reddidit.
Reverendissimam Dominationem Vestram diu felicem valere opto. Cuius me amori commendo.
Datae Piotrkoviae, VII Decembris anno Domini M-o D-o XLVII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Samuel, episcopus Cracoviensis et Regni Poloniae cancellarius