Credo transactum esse negotium inter ⌊Adrianum Fridwald⌋ et privignum eius, quae res in causa fortassis est, quod litteras non attulit ad dominos ⌊consiliarios⌋ de hoc appellationum genere scriptas. Relictae ⌊viduae⌋ domini ⌊Georgii olim Scheffke⌋ non sum defuturus, quoad potero. Remitto ea, quae postulat.
De legatione ⌊oratoris⌋ ⌊Galliae regis⌋ hoc ⌊reverendissimus dominus⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae scribi iussit: quod postulat nomine sui regis ut propinquam suam, quam filiae written over a⌈aaeae written over a⌉m loco caram habet, ⌊ducis Ferrariae⌋ ⌊filiam⌋ ⌊regia maiestas iunior⌋ uxorem ducat. Cui nondum responsum est, verum ipsa res fortasse responsum dabit. Recte facerent ⌊domini consiliarii⌋, si suum huc adventum maturarent, omnes enim ominantur opinione citius absoluta iri ⌊comitia⌋, quod in ⌊Lituaniam⌋ redire ⌊maiestas regia⌋ quam celerrime cupiat. Deus felicem det ⌊comitiorum⌋ exitum.
Quae scribit Reverendissima Dominatio Vestra in ⌊⌋ ad reverendissimum dominum, quod in concilio de rebus ⌊vicini⌋ tractandum sit, non est ea res periculo caritura. Sunt duo legati ⌊Augustae⌋: dominus ⌊palatinus Siradiensis⌋ a grandiore, dominus ⌊marssalcus Radivil⌋ a ⌊iuniore maiestate regia⌋. Quid agatur de ⌊illis⌋, prorsus ignoramus, neuter enim eorum quicquam adhuc scripsit non sine magna cunctorum admiratione. Quicquid erit illinc allatum, faciam Reverendissimam Dominationem Vestram primo quoque tempore certiorem.
Quam ut Deus in multos annos incolumem et felicem servet, precor meque gratiae illius commendo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉.