Letter #3297
[Ioannes DANTISCUS] to Piotr ZBOROWSKIHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino curiae magistro Sborowsky
Magnifice Domine, amice carissime et honorande.
Salutem et omnis felici <ta> tis Magnificentiae Vestrae precor accessum.
Pannum, quem spectabilis magistratus Gedanensis nomine dominorum consiliariorum Magnificentiae Vestrae mittere debuit, iam ad eam allegatum esse omnino mihi persuadeo. Qui utinam ex sententia Magnificentiae Vestrae esset missus et illi placeret, nobis hic omnibus foret gratissimum. Quam plurimum rogo nunc dominis nostris legatis, qui in hunc conventum Regni pro absolvenda legatione apud serenissimam maiestatem regiam seniorem venturi sunt , sua opera et patrocinio, quo clementer etiam a serenissima maiestate regia iuniore audiantur, , non velit deesse, et eos iuvare, ut hoc, quod a serenissima maiestate eius rogabunt, obtineant. In eo Magnificentia Vestra rem et ipsis oratoribus nostris et nobis hic omnibus gratam, quam etiam erga eandem econtra omni propensione sumus compensaturi, est factura.
Ceterum proficiscitur hinc ad aulam serenissimae maiestatis regiae nobilis Nicolaus Plutovsky, praesentium lator, qui quamvis alias Magnificentiae Vestrae erit acceptissimus, voluit tamen etiam, ut per me illi commendaretur. Cum itaque aliquamdiu in aula regia sit perseveraturus, rogo Magnificentiam Vestram eum ita serenissimae maiestati regiae commendare velit, ut clementem accessum ad eius maiestatem habere et negotia sua pro beneplacito absolvere possit. Hanc benevolentiam ego una cum illo sedulo erga Magnificentiam Vestram promereri studebimus.
Quam feliciter in multos annos cum omnium rerum successu valere opto.
Datae Heilsberg, XX Decembris MDXLVII.