Letter #3323
[Ioannes DANTISCUS] to Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-01-17
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Hartovsky
Nobilis Patruelis dilecte.
Despondimus his diebus, quod Deus bene vertat, sororem Tuam Doretheam(!) nobis intime caram honesto et ex nobili genere nato viro Petro Brasch, subdito et civi nostro Heilsbergensi. Qui cum in re familiari satis sit locuples et in augenda ea diligens, non dubitamus, quin bene sorori Tuae providimus. Quo autem hic prae aliis honestius vivere et se sustentare possint, contulimus illi ultra ea bona, quae tecum communia habet, alia octo mansorum prope civitatem nostram Heilsbergensem sita, non deserta, sed ad culturam apta. Quae pro trecentis marcis a nobis vendi potuissent, verum cum sororem tuam multum diligamus et hactenus loco filiae apud nos eam habuimus, voluimus etiam, ut patrem decet, ipsam honeste elocare. Nuptiae celebrabuntur pro futura Dominica, quae erit XXII Ianuarii.
Hoc quamvis libenter citius tibi significassemus, quo et tu illis interesse potuisses, fieri tamen non potuit, eo quod tardius hunc nostrum nuntium ad aulam expediremus. Poteris postea, cum oportunum tibi fuerit, te huc conferre et sororium tuum cum sorore invisere. Nos illis propensione nostra, ut bene se habeant et sustentent, non deerimus. Tu similiter ipsum futurum sororium tuum carum habe et amore prosequere. Ita fiat ut mutuo amore ab eo redameris.
Quae in aula regia fiunt et quae ibi nova circumferuntur, fac, ut diligenter ad nos describas.
Bene vale.
Datae ex arce nostra Heilsberg, XVII Ianuarii MDXLVIII.