Letter #3373
Mikołaj LOKA to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1548-05-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et maecenati colendissimo
Reverendissime Praesul, Antistes Colendissime.
Nolo Reverendissimam Paternitatem Vestram latere, quod 18 Maii apud me pransi sint magnificus dominus Achacius Zema palatinus Mariemburgensis et generosus Ioannes a Werden. Reliquerunt apud ne me litteras Celsitudini Vestrae reddendas. Ne igitur aliqua mora in reddendo esset, proprio famulo meo Braunsbergam eas misi, ut eo celerius ad Celsitudinem Vestram pe<r>venirent. Nova habeo nulla. Post festa Pentecostes Elsbergam ire ad suscipiendos sacerdotii ordines con constitui written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ii written over ...⌉, nisi debilitatem Celsitudinis Vestrae o hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ffenderem.
Commendo me meosque patrocinio et tutelae Celsitudinis Vestrae eamque in annos Nestoreos salvam et incolumem esse cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Warmiae, 18 Maii anno 1548.
Celsitudinis Vestrae humillimus servitor Nicolaus Lok canonicus etc.