Letter #347
Ioannes DANTISCUS to [Lodovico ALIFIO?]Valladolid, 1527-05-21
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice domine et maior honorandissime. Commendationem et salutem plurimam.
Institi tandem apud dominum Sigismundum Loffredum, cum omisissem cum novissimis meis scribere, ut has ad serenissimam reginalem maiestatem ... daret. Ex his intelliget, in quo adhuc negotium de Antonello haeret. Ipse omnem promittit operam dum effectum experiemur. In me nihil deerit, quanto in mea facultate est, et utinam mihi bene serviendi Magnificentiae Vestrae daretur occasio, qua animam et propensionem meam illi reddere possem testatiorem. Nihil mihi gratius accideret.
Essent seorsum et in ciphris multa Magnificentiae Vestrae scribenda, sed tempus me deficit, ignoro etiam, si eas notas, quibus uti solebamus, Magnificentia Vestra adhuc habeat secum nec ne, quibus me tuto credere possem. Video mihi rem ecclesiasticam non satis bene succedere, cum sim perpetius exspectans. Hinc vereor, ne spiritualibus relictis ipsum spiritum cum carne asservam, in quo mihi opera et benevolentia Magnificentiae Vestrae prodesse posset plurimum etc.
Contrivi iam hic in servitio reginalis maiestatis tot menses, ut tres annos in variis discriminibus, difficultatibus et laboribus constitutus. Intereaque neque mihi neque meis profui quicquam fuique hoc toto tempore mihi et meis mortuus et soli reginali maiestati et illius servitiis vixi. In quibus et senui et canui totus. Qua de re Magnificentiam Vestram summopere rogo, quae una mecum in hoc pistrino aliquantisper sudavit tandem pro me ad reginalem maiestatem intercedat cum primum fere omnia in negotio Barensi transacta sunt, ut me cum bona sua gratia revocare dignetur et me ex hoc exilio rursus facere municipem, quippe cum deinceps, ut coepi, perpetuus maiestatis suae reginalis servus sum futurus. Quod si adhuc ut non spero neque puto necessarium, amplius hic vita hac mea maiestas sua reginalis uti statuerit, etiam si ponenda sit, non possum me eximere mandatis, {pro} tamen pro sua in me benevolentia modis commodioribus Magnificentia Vestra apud illius maiestatem temperabit.
Quam diu hic fui, video Fuccarorum et Velzerorum factores, qui mercatoribus serviunt, non parum profecisse ac in fortunam cum accessione crevisse. Quod ego, qui hactenus a 27 annis regibus servio, neque quaero neque spero, cognosco enim sic mihi forsan esse in fatis. Modo mihi ad vos honeste redire liceat et id, quod reliquum vitae est, apud vos absumere, satis me promeruisse et a Deo et a principibus meis, existimabo. Ad hoc, quantum tamen potest, suum praestat adminiculum Magnificentia Vestra me semper bonum servitorem habitura{m}. Cui me ex corde commendo atque dedo.
Datae ex Valle Oleti, 21 Maii 1527
Magnificentia Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus