Letter #3472
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-29
received Augsburg, [1530]-06-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generoso domino Iohanni Dantisco oratori et secretario serenissimi regis Poloniae ad caesaream maiestatem, amico [tamquam] fratri carissimo et honorando
Generose domine, amice tamquam frater in Christo dilecte. Salutem in Domino et felicitatem.
Scripsi nuper tibi, recensens nostrae mutuae benevolentiae argumenta, quae quidem benevolentia inter nos intermoritura non est, praesertim quod magna gratitudine eandem foves, nepotem nostrum Iohannem commendatum habens, quod mihi gratissimum est. Tu igitur cures, ut eundem hominem esse imbuas, ita tamen, quod sese a litterario studio non subtrahat, ubi enim aliquid sciverit et valuerit, adhibebitur ei statui, qui ipsum honorabit et amicis referre acceptum poterit, tibi itaque ante omnia una nobiscum debebit. Coronato principe comitias celebravimus hactenus, defensionem adversus Turcam instruentes, nam ob eam rem, quod Iohanni regi opitulari rex noster non vult, minis nos deterret, et ne post minas noceat, expedit vigilanti cura prospicere, ne noceat. Magna infelicitate ferimur, Turcus hostilia minatur et domini Germani nos insimulant, tamquam Iohanni faveremus et opitularemur. Sed contrarium verum, nobis enim revera insolentia partium Iohannis exosa est et cupimus paventes, ne hoc malum ex Hungaria in nos transferatur. Sed utinam Dei Omnipotentis ordinatione fiat et prima capita Christianitatis mutuis viribus et consiliis et nos et totam rempublicam Christianam liberent ab istoc metu periculoso et maxime nunc, cum Turcus exercitum suum Austriam spolians in magna parte perdidit et exinanivit. Mira enim a nostris Armenis audivi, qui nuper ex Constantinopoli venientes rettulerunt, quomodo imperator Turcorum misere, hominibus et equis amissis, domum rediit, et ut dicitur, decem et octo milia camelorum perdidit. Tempus enim est, dummodo velimus, ut divino auxilio invocato hostem vincamus. Si quid Dominatio Vestra potest per auctoritatem imperialis maiestatis efficere pro nepote meo apud Sedem Apostolicam, pro gratia ad ecclesias Cracoviensem et Gnesnensem efficiat, et feliciter valeat.
Ex Cracovia, 29 Martii 1530.
Mathias, Dei gratia episcopus Cuyaviensis