Letter #3478
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco serenissimi regis Poloniae oratori apud maiestatem caesaream, domino meo colendissimo
In curia caesaris
Colendissime domine, praemissa perpetuae meae servitutis commendatione.
Misi hinc litteras post Bernhardi adventum Magnificentiae Vestrae, quibus summariam tunc conclusionem perscripsi. Interim mutatum est consilium, scilicet ut adhuc Magnificentia Vestra in curia illa oratorem agat regium. Provisionem a prima Maii futuri non amplius habebit Magnificentia Vestra a reginali maiestate, sed a rege. Rex vero domino Severino Bonar, zuppario, committet cras in Rabstein, quo ipse vel per factores suos vel per Fuccaros Magnificentiae Vestrae menstruos illos ducatos dare semper ordinabit, quoad revocatoriae litterae mittentur, praeterita autem usque ad futurum Maium maiestas reginalis solvere vult omnia hoc modo: Magnificentia Vestra a Welzeris accipiet pecunias, quas istis mensibus non habuit, usque ad futurum Maium, et solvet creditoribus debita, acceptis litteris cambii, quas mittet domino Ioanni Viola Barium. Qui illic Welzerorum factor est. Hic a thesaurario solutionem omnium istorum habebit. De propriis vero expositis superinscribed⌈expositisexpositis superinscribed⌉ pecuniis bonam rationem habitura est maiestas reginalis. Hoc modo dominus Ludovicus rem omnem mihi narravit cum Bernhardo, nec videntur ista longiori interpretatione. Voluit dominus Ludovicus, ut in hunc sensum memoriale Bernhardo conscriberem. Sic mihi videtur, quod non praescribitur numerus Magnificentiae Vestrae, quantam scilicet summam a Welzeris superinscribed in place of crossed-out Fuccaris⌈FuccarisWelzerisWelzeris superinscribed in place of crossed-out Fuccaris⌉ recipere debeat, verum discretioni haec Magnificentiae Vestrae committuntur, quo tantum capiat, quantum pro solutione indiget. Credo ego nullum errorem in hoc committi, si pro 9 aut 8 mensibus Magnificentia Vestra acceperit solitam provisionem, quae, ut intellexi, per tot menses non cessit.
Ego hic sum totus Magnificentiae Vestrae, uti Bernhardus bene cognovit, in omnibus diligens sum pro Magnificentia Vestra, quantum mihi licet. Amo honorem et commodum Magnificentiae Vestrae, Deus scit, uti debeo, sicque faciam, donec non superinscribed⌈nonnon superinscribed⌉ moriar. Carissimi mihi etiam sunt veri fautores et amici Magnificentiae Vestrae. De reverendissimo domino Cracoviensi nemo dubitat. Iudicio autem meo domino secretario L(udovico) A(liphio) multum debet Magnificentia Vestra, qui pro Magnificentia Vestra potest multum, facit multa et offert se facturum multa. Ego illius verbis credo, certo BCz, 1596, p. 70 paucis omnia dicit, spero ipsum brevi non vulgariter, offerente se occasione, affuturum rebus Magnificentiae Vestrae. Principum animi solent aliquando fal de facili mutari, quibus ipse verum loqui sine pavore didicit, uti saepe ego audivi. In fin<e> non satis illius virtutes describere possum. Georgius Hegel etiam sine dubio integer amicus Magnificentiae Vestrae est. De illis taceo, qui aulico more slwsbam offerre solent. Multi nis, ni fallor, etiam sunt, qui libentissime rebus Magnificentiae Vestrae ad{d}essent, quorum ego unus sum, sed facultas deest.
Consultum mihi videtur, ut, cum Magnificentia Vestra hic in curia alicui negotia sua, quaecumque etiam fuerint, committere vult, mihi etiam scribat, quo saltem admoneam, ne res obliviscatur, nam omnes miror, quam sunt occupati privatis negotiis. Ego, quantum potero, diligentissime curabo. Etsi aliquando parum possum, habeo tamen aliquos, per quorum media me posse spero. De hoc articulo Bernhardus etiam arbitrium suum dicere potest.
Subscripsi hic pauca, quae Georgius Hegel mihi in scheda, ut maiestati reginali ferrem, dedit. Videtur mihi haec scheda digna esse, ut bene servetur, eam ob rem in arca mea delitescat. Varii casus solent accidere.
Commendo me benevolentiae Magnificentiae Vestrae, quam ego loco patris habens hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ diu feliciter vivere cupio.
Cracoviae, 25 Aprilis 1530.
Fabianus Woyanowski