Letter #350
Ioannes DANTISCUS to [Antonio Niccolo CARMIGNANO (Suavius PARTHENOPEUS)]Valladolid, 1527-06-14
received 1527-06-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine tamquam frater carissime. Salutem et felicitatem.
Accepi hic pridie litteras Dominationis Vestrae Barii 7 Aprilis datas, quae mihi erant gratissimae, quibus me humaniter arguit, quod iam ab anno nihil scripserim, cum ea de re cum Dominatione Vestra etiam possem expostulare, cuius novissimae litterae 12 Martii praeteriti annum transierunt et ab eo tempore alias non accepi, quam has, quibus ad praesens respondeo.
Quod vero ad undecimam Novembris non scripserim, non fuit in causa aliud, quam quod eo tempore et paulo post moliebamur: ex Granata profectionem versus hanc Castiliam hucque venientes. Coepi primum ex capite laborare et deinde fluxus descendebat per bracchium in hanc manum dextram, qui chiragram effecit tam gravem, quod a multis mensibus neque propriis serenissimis principibus meis scribere potuerim et impraesentiarum adhuc manum hanc malagmatis circumligatam fero atque adhuc recte non convaluit. Qua de re cum legale possim allegare impedimentum, dabit tam diuturno silentio Dominatio Vestra veniam et quod hactenus omisit, scribat ad me crebrius, cui semper ex animo sum responsurus.
Quomodo res cum castro Barensi habeat, paucis perstringam. Serenissima reginalis maiestas consensit, quod dominus Cola Maria de Summa praeficiatur, ad quod dominus Sigismundus Loffredus, cum sit frater illius uterinus, consensum a maiestate caesarea obtinuit, cuius superiore die reginali maiestati misi exemplum; sic fortassis semel istius rei finem sumus habituri, quem ego ardentissime exspecto et efflagito, ut tandem ex hoc ergastulo possem liberari, in quo sub tam gravibus reginalis maiestatis expensis ago, quas magis sub ea persona, quam hic gero, extenuare non possum, quemadmodum ex rationibus meis cambii liquido constat.
Habeo quas possum Dominationi Vestrae gratias, quod ex mandato reginalis maiestatis non gravate persolvit cambium. Exhibent se mihi ea in re domini Welzeri et eorum hic factor ad servitium reginalis maiestatis obsequiosi et faciles promerenturque ob id non vulgarem reginalis maiestatis gratiam, quapropter Dominationem Vestram plurimum rogo, velit illos et negotia eorum habere commendata et ubi potest illis favorem et benevolentiam suam impartiri, quandoquidem reginali maiestati et servitiis eiusdem oppido quam libentissime inserviunt.
Quid ista commissio seu provisio de non solvenda adoha, quam se scribit Dominatio Vestra a me accepisse, effecerit, maximopere scire cupio; scripsit enim mihi 4 Februarii reginalis maiestas, quod vicerex non solum istam adoham ad praesens impositam, verum etiam illam, quam olim illustrissima domina dux Mediolani non persolvisset, exigeret; quocirca id animo quo potui vehementiore caesareae maiestati conquestus sum; sed hucusque nihil desuper solidi propter absentiam domini magni cancellarii impetrare potui; non tamen, quantum in me est, desisto.
De domino doctore Sigismundo, quod pollicitus sum, cum tempus et occasio se offeret, facturus sum omne id, quod possum; in me nihil deerit, hoc sibi de me certu[m] persuadeat.
Dominum Ioannem Viol Alemanum, qui agit pro domino Barthol[o]maeo Welzer Barii, Dominationi Vestrae non secus atque me ipsum commendo et rogo illum ea, qua me ipsum, benevolentia prosequatur; quicquid in illum officii et beneficii contu[lerit], id omne in me collatum existimabo meque sibi numquam ingratum, sed semper devinctum atque auctoratum offendet, quod non hac exhibitione, verum re ipsa aliquando experietur.
Quae hic in novis habentur, haec sunt. Natus est maiestati caesareae filius princeps 21 Maii et vocatus Philippus nomine avi sui, fueruntque hic ob hanc nativitatem non vulgaria festa. Venturi etiam huc dicuntur serenissimorum Franciae et Angliae regum oratores de pace componenda, qu[am] utinam Deus nostri misertus tandem post tot bellor[um] turbines concederet. Quae apud vos in Italia fiunt, non sunt Dominationi Vestrae incognita, de quibus volui mihi etiam aliquando scriberet.
Alia non restant, quam quod me ex corde Dominationi Vestrae summopere commendo et rogo, potest enim, per dominos Welzeros semper scribat saepius.
Datae ex Valleoleti oppido Castiliae, 14 Iunii Anno Domini 1527.
Dominationis Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus, serenissimorum regis et reginae Poloniae orator