Letter #3526
Rutgerus RESCIUS to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-[10]-21
received Brussels, [1531]-10-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco confirmato episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis oratori, domino et patrono suo [im]primis observando
Salutem plurimam.
Diu desideravi, Praesul Eximie, occasionem mihi offerri, qua vel minimum animi mei erga Celsitudinem Tuam grati indicium ostendere possem. Tanta enim humanitate Celsitudo Tua me nullis omnino commendatum dotibus, non semel excepit, ut plane rubore perfundar quoties illius mihi in mentem venit. Nudiustertius Servatius Zassenus Celsitudinis Tuae libellum, ac litteras domini Resendii mihi ostendit, quibus is nomine tuo petiit a Zasseno, si ipse libellum statim non possit imprimere, mihi illum committeret. Quod cum is fecisset, non parum profecto gavisus sum, vel tandem parvulam occasionem datam esse tibi gratificandi. Tradidi igitur illum ilico meis operis, postposito libro quem sub incude habebam, et nunc per latorem huius epistolae quingenta exemplaria ipsius Celsitudini Tuae mitto. Tot enim Servatius dixit Celsitudinem Tuam cupere. Opto mihi maiorem opportunitatem offerri, ut declarare possem, quam non ingrate benefecerit Celsitudo Tua. Lator huius epistolae iuvenis est probissimus, ac non imperitus utriusque linguae; novit optime pingere. Si Celsitudo Tua noverit aliquem qui opus habeat vel scriba, vel praeceptore utriusque linguae, rogo ut pro sua facilitate et humanitate, qua erga omnes studiosos et doctos aflicitur, hunc commendare non gravetur. Bene valeat Celsitudo Tua, quam Dominus Deus diu conservet incolumem.
Raptim Lovanii, XII Calendas [Novembres] 1531.
Reverendissimae Celsitudinis Tuae addictissimus clientulus Rutgerus Rescius