Letter #3528
Mikołaj KRAPITZ Jr to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1532-03-13
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo [Patri] ac Domino, [domino] Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi dignissimo etc., domino suo gratiosissimo
Debitam dedito servitio oboedientiam.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Non potui celare secretum, quod mihi ab integerrimo amico, canonico quodam Warmiensi, 26 Februarii communicatum est his verbis:
„Binas a Dominatione Tua accepi litteras, quibus cupit certior fieri ac ex me intelligere, si sunt hic aliqui, qui velint reverendissimum dominum Culmensem supra praebendam Warmiensem molestare. Huc usque nihil hic actum est. Hoc certo scio dominum Alexandrum Sculteti in urbe praebendam hanc Warmiensem per procuratorem suum pro se impetrasse. Non dubito, quin lis reverendissimo domino Culmensi per eum moveretur, nisi regiam maiestatem timeret, quae dominum Culmensem ab omnibus inquietationibus tutare potest”.
Reverendissime Domine. Negotium hoc in hunc diem mihi, hercle, sepultum erat. Cum tamen et antehac frequentius litteris meis dominos canonicos Warmienses, fautores meos singulares, rogaverim, huiusmodi scire posse, quae nunc in lucem prodiere, aut eos hoc ipsum ignorasse, aut noluisse prodere, aestimo. Cum autem nunc sciam, curabo et iam diligentius, ut intelligere possim, quae istic circa ecclesiam Warmiensem in hoc negotio posthac agentur. Cognita autem re gesta, non differam scribere venerabili domino Stanislao Borgk omnis rei progressum. Itaque namque a me faciendum desiderat per scripta sua humanissima 21 Ianuarii ad me data.
Quod reliquum est, Reverendissima Paternitas Vestra oro dignetur scire nullam tam rem esse neque parvam, neque magnam, quam non sim causa Reverendissimae Paternitatis Vestrae fidelissime et constantissime obiturus. Quam feliciter diu valere et citius secundum voluntatem ad sponsam suam Sanctae Trinitatis ecclesiam venire plurimum exopto.
Ex Colmensehe, XIII Martii anno a Christo nato M-o D-o XXXII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae capellanus Nicolaus Crapicz