Letter #3533
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSWiewiórka, 1532-07-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino amico observandissimo
Reverendissime Domine, domine et amice observandissime. Salutem multam et sui penitissimam commendationem.
Etsi mihi usque adhuc nulla fuit praebita ansa gratificandi et benemerendi de Reverendissima Dominatione Vestra, voluntas tamen et ardens desiderium id faciendi numquam defuerat. Nam cum adhuc Reverendissima Dominatio Vestra et aetate et fortuna minor erat, ego quoque tum annis et titulis inferior, mirifice amicissimeque illi affectus eram. Nunc demum postea quam Reverendissimam Dominationem Vestram virtus et amplissimus rerum usus in hunc fortunae suggestum evexerit, celebritas nominis eius et summorum monarcharum orbis favor, quibus placere summa laus est, laudem apud omnes passim conflaverit, non solum affectionem in Reverendissimam Dominationem Vestram meam et studium illud complacendi refrixisse, verum etiam multis partibus incaluisse auctumque esse. Fortasse Deus dabit aliquando occasionem, qua id re ipsa comprobem. Reditum hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae in Aquilones nostros nimis gratulor et valde gratulor, et auspicatissimum esse precor.
Accepi Reverendissimam Dominationem Vestram non diu istic Cracoviae immoraturam esse et divertere constituisse ad illustrem dominum castellanum Cracoviensem in Novam Civitatem Korczyn. Proinde omnibus precibus rogo, velit mihi dictum et significatum locum per hunc puerum meum, quo possem prius convenire Reverendissimam Dominationem Vestram, quam veniet in Novam Civitatem, partim quod incredibili desiderio teneor videndi illam, partim quod ex litteris sacrae et catholicae caesareae maiestatis intellexerim Reverendissimam Dominationem Vestram reliquum litterarum suae sacrae maiestatis ore mihi suppleturam esse. Sed hoc rogo omnibus modis celatum apud omnes dignetur, efficiemus enim utriusque congressum hunc nostrum fuisse et accidisse forte fortun[a] et non de composito. Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestr[ae], ut possum maxime, et precor, ut nos incolumes contemplemur.
Ex Wyewyorka, XXIX Iulii 15[32].
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationi obsequentissimus Ioannes comes in [Tar]now capitaneus R[egni Poloniae] etc. s[ubscripsit]