Reverendissimus ⌊dominus Cracoviensis⌋ misit nobis breve apostolicum et transsumpta bullae apostolicae, indulgentiam plenariam in profectum christifidelium intimantis. Et quia ⌊summus pontifex⌋ nobis mandare dignatus est, ut eiusmodi transsumpta dominis ordinariis, suffraganeis provinciae nostrae, mitteremus, quatenus eiusmodi indulgentias in suis dioecesibus intimarent et exsequi facerent, nos vero parentes mandatis ⌊Sedis Apostolicae⌋ obsequentissime, ut aliis dominis episcopis misimus, ita et Reverendissimae Dominationi Vestrae transsumpta mittimus et in absentia eiusdem ab ecclesia ⌊capitulo⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis dari procuravimus. Vestra igitur Reverendissima Dominatio iuxta tenorem bullae eandem tam amplam et piam gratiam in ⌊sua dioecesi⌋ exsequi diligenter faciat, ut populus per devotionem et sacram paenitentiam tantae gratiae fructum lucretur.
Deterruit nos reverendissimus ⌊dominus Cracoviensis⌋ nobis significans sibi scriptum esse, quod vix sperari potest, quod ⌊caesar⌋ adversus ⌊Turcam⌋ aliquid proficiat, licet scribatur semper exercitus. Nam principes Germaniae ita discordiis tumultuantur, quod etiam ⌊caesar⌋ nondum ausus sit ⌊Ratisponam⌋ relinquere et se eorum discordiae committere, et ⌊Turcus⌋ dicitur expugnata ⌊Gyncz⌋ illicque multitudine magna trucidata et devastata ⌊Austria⌋ velle retrocedere. Proh pudor, si retrocedet non recepta aliquali repulsa, studebit postea deteriora in detrimentum christianorum.
⌊Andreas Doria⌋ in mari bene militat, ita ex ⌊urbe⌋ scribunt, et iam sibi iunxit classem Rhodianam et Sicilem. Deus ipsum prosperet, ut coepta bene peragat. ⌊Lusitaniae vero rex⌋, iunctis viribus cum presbitero Iohanne, portum Thor ⌊Maris Rubri⌋ per ⌊Turcos⌋ occupatum et firmissime munitum delesse scribitur. Alia nova non sunt. Vestram Reverendissimam Dominationem bene valere optamus.
⌊Reverendissimo Cracoviensi⌋ in Vestrae Reverendissimae Paternitatis negotio scripsimus, ut commendatum habeat et ubi ipse iusserit, archidiaconus, nepos noster, quem illuc mittimus, etiam cum maiestate regia ad partem loquetur.