Letter #3539
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSSkierniewice, 1532-09-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Iohanni Dei gratia episcopo Chulmensi, domino amico et fratri in Christo carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater in Christo carissime et honorande. In Domino salutem et omne felix et faustum.
Reverendissimus dominus Cracoviensis misit nobis breve apostolicum et transsumpta bullae apostolicae, indulgentiam plenariam in profectum christifidelium intimantis. Et quia summus pontifex nobis mandare dignatus est, ut eiusmodi transsumpta dominis ordinariis, suffraganeis provinciae nostrae, mitteremus, quatenus eiusmodi indulgentias in suis dioecesibus intimarent et exsequi facerent, nos vero parentes mandatis Sedis Apostolicae obsequentissime, ut aliis dominis episcopis misimus, ita et Reverendissimae Dominationi Vestrae transsumpta mittimus et in absentia eiusdem ab ecclesia capitulo Vestrae Reverendissimae Dominationis dari procuravimus. Vestra igitur Reverendissima Dominatio iuxta tenorem bullae eandem tam amplam et piam gratiam in sua dioecesi exsequi diligenter faciat, ut populus per devotionem et sacram paenitentiam tantae gratiae fructum lucretur.
Deterruit nos reverendissimus dominus Cracoviensis nobis significans sibi scriptum esse, quod vix sperari potest, quod caesar adversus Turcam aliquid proficiat, licet scribatur semper exercitus. Nam principes Germaniae ita discordiis tumultuantur, quod etiam caesar nondum ausus sit Ratisponam relinquere et se eorum discordiae committere, et Turcus dicitur expugnata Gyncz illicque multitudine magna trucidata et devastata Austria velle retrocedere. Proh pudor, si retrocedet non recepta aliquali repulsa, studebit postea deteriora in detrimentum christianorum.
Andreas Doria in mari bene militat, ita ex urbe scribunt, et iam sibi iunxit classem Rhodianam et Sicilem. Deus ipsum prosperet, ut coepta bene peragat. Lusitaniae vero rex, iunctis viribus cum presbitero Iohanne, portum Thor Maris Rubri per Turcos occupatum et firmissime munitum delesse scribitur. Alia nova non sunt. Vestram Reverendissimam Dominationem bene valere optamus.
Reverendissimo Cracoviensi in Vestrae Reverendissimae Paternitatis negotio scripsimus, ut commendatum habeat et ubi ipse iusserit, archidiaconus, nepos noster, quem illuc mittimus, etiam cum maiestate regia ad partem loquetur.
Ex Squirnyewicze, 19 Septembris 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis etc.