Letter #3557
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-02-10
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri carissimo et amico honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, frater in Christo carissime et amice plurimum observande. Salutem in Domino cum sui reccommendatione.
Vestrae Reverendissimae Dominationis litteras, 4 huius datas, nudius tertius accepi, ex eisque sane intellexi desiderium Reverendissimae Dominationis Vestrae, de et super quibus ita respondeo, quod praesto sum, Deo sanitatem favente, explere, quod Vestra Reverendissima Dominatio sancta intentione et sincera mente a me superinscribed⌈a mea me superinscribed⌉ exposcit. Statuat igitur sibi Reverendissima Dominatio Vestra diem, qua hic comparere vult et, si placet, pro Dominica Laetare aut festo Annuntiationis Divae Virginis eo, quod Sabbato sequenti, quo canitur Sitientes et Dominica Iudica, dies habiles ad ordines sacros conferendos. Si etiam Reverendissima Dominatio Vestra celerius aut serius venire statuerit, mihi cum praesente tabellario id significare et exemplum brevis mittere peto, cuncta tamen relinquens arbitrio ipsius. His Vestram Reverendissimam Dominationem {V}, quam ad vota feliciter valere opto, pro suo desiderio hoc meo nuntio quantocius significare decrevi.
Ex arce Helsberg, 10 Februarii 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mauritius episcopus Warmiensis scripsit
Postscript:
In novis nihil habeo, nisi quod fertur conventum Pytercoviensem solutum esse. Si quid autem apud Reverendissimam Dominationem Vestram exstet, potissime quibus officia defuncti domini castellani Cracoviensis distributa sint, mihi impartiri dignetur. BCz, 1595, p. 498 Cum nuntius meus, ut has secum ferret, ocreatus esset, venit subditus meus nobilis Fridericus de Houen, praesentium exhibitor, asserens se de familia et insigniis esse Vestrae Reverendissimae Dominationis, plurimum me rogans, quo quidem se Reverendissimae Dominationi Vestrae diligenter commendarem, quod quidem actu nunc facio, tametsi ipsum sciam, si ita est, ut ipse asserit, sanguinis necessitatisque iure Vestrae Reverendissimae Dominationi esse commendatissimum, oro tamen, ut et nostro intuitu Vestra Reverendissima Dominatio eum ita tractare velit, quo etiam ex nostra commendatione sibi aliquid favoris et benevolentiae accrevisse intelligat. Pollicitus est nobis, quod recto itinere vult petere Reverendissimam Dominationem Vestram, alioqui has, ut dixi, proprio misissem nuntio. Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ut a tergo raptim.