Letter #3575
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-09-07
received 1533-09-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino fautorique praecipue colendo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine praecipue colende.
Salutem et obsequiorum promptissimorum debitum studium. Optarim unice, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae saluberrima utendi valetudine omnia fausta et felicia iugi prosperitate ad manum affluerent.
Redditae sunt mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae, ex quibus dubium est, voluptatis ne plus an maeroris perceperim, quippe ut humanitate ipsa et elegantia mihi fuerunt iucundissimae, ita casus iste eius, quem illae nuntiabant, non potuit mihi esse non maximo dolori. Perinde enim atque secundis eius rebus et faveo et gaudeo, ita rursus adversis pessime afficior ac vere condoleo. Sed ea est rerum omnium vicissitudo, quam Reverendissimam Dominationem Vestram forti infractoque animo ferre non dubito, utpote et fortem prudentissimumque dominum et varia fortuna exercitum. Equidem fore proxime auguror, ut haec calamitas multiplici iugique felicitati illi cumuletur sarciaturque. Quod ego ei, quam faveo ex animo, tam piis votis comprecor.
Quae Reverendissima Dominatio Vestra de domino Nipczicz scribere dignata est, accipio in bonam partem. Me certe amicum sibi nec vulgarem, illum nec inconstantem usque fuisse vel ipse negare non poterit. Nunc, ubi quendam haud quaquam eadem, ut dicit, decempeda in amicitia mecum metiendum proriem me habuit eiusque amicitiam nostrae praeposuerit, quid facerem, nisi ferrem, ut possem. Verum postquam et ille se aliorsum istaec fecisse, quam fortasse ad me allatum est, dicit et Reverendissima Dominatio Vestra condonatum hoc illi vult, non possum ei non morem gerere, cuius consilio, tum etiam imperio vel minus iustis in causis non acquiescere nefas putarem. Equidem domino Nipczicz amico ero amicus tantisper, dum [ille] me sibi, se mihi amicum volet.
De rebus novis mihi communicatis non mediocrem Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo agoque gratiam. Certe qui ei in praesens paria [fa]cerem, nihil istiusmodi egregium scio. Unum hoc est ferme tantum, quod omnium paene uno ore praedicatur ac etiam ab oratore regio et Vassil Armeno interprete ex Constantinopoli scriptum est pacem inter Thurcam et reges istos factam esse, ipsum imperatorem Thurcarum sibi serenissimum regem Ferdinandum loco filii ascivisse, incertum etiamnum, quibus condicionibus, aut hoc ita fiat, aut [serenissimus] rex Ioannes totius regni Ungariae potiri debeat.
Ex Germania habemus rei novae nihil. Ex Italia certe accepimus pontificem summum debere in Galliam proficisci ac ibi cum rege Galliae convenire idque in Septembre hoc confieri. De loco certum non est, quod quidem Reverendissimae Dominationi Vestrae ex Germania atque Italia scriptum esse non dubito.
Apud nos hoc novi est. Tartarorum ingens manus coepit traicere Boristhenem die Assumptionis Mariae, ceterum adhuc non constare, in Valachiamne, an in Lituaniam aut in terras Podoliae et Russiae eruptura sit, nam transmisso Boristhene eo versum illis patent itinera.
Sacrae maiestates cum serenissimis liberis recte valent, qua de [re] atque de aliis melius aut certe perinde Reverendissimae Dominationi Vestrae liquere sat scio, ut quae illi regioni agit propior.
Reliquum est, quod Reverendissimam Dominationem Vestram impensius rogatam volo, ut me obsequiaque mea commendatissima habeat et utatur ad omnem animi sui voluntatem in omni genere obsequii atque interim propensum favorosumque in me gerat animum. Deinde opto, ut saluberrime diutissimeque valeat et assiduis melioris fortunae successibus et commodis affluat felicissime.
Datum Cracoviae, ad 7 Septembris anni 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus Severinus Bonar castellanus Zarnoviensis subscripsit