Letter #3583
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-04-12
received [1534]-04-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domio colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Post praefatam mei et servitiorum meorum sedulam commendationem.
Si Reverendissima Dominatio Vestra recte valet ac affluente ad votum fortuna potitur, tam id gaudeo, ut ipsi mihi magis non possem, nihil enim est in omni rerum genere felicitatis, qua augeri florereque Reverendissimam Dominationem Vestram non cupiam faveamque ex animo.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ex praesente familiari eius accepi, quibus et officii in se mei pro gratitudine sua meminit et praesentis afflictionis suae certiorem facit. Illud quidem tanti non puto, quanti gratum hunc memoremque eius animum facio, ad quem demerendum mihi et amplioribuss servitii mei studiis prosequendum nihil umquam mihi erit satis. Sed haec Reverendissimae Dominationis Vestrae afflictio et insimulatio penitus mihi dolet eoque magis, quo interius perpendo tot tantaque eius erga maiestatem s(erenissimam) regiam merita et obsequia, quae summa cum fide, dexteritate et studio usque obibat prudentissime simul et felicissime, pro eis hoc modo affici et tractari Reverendissimam Dominationem Vestram non dolere non possum simul et metuere, ut nihil sit tam sanctum et integrum deinceps, quod insimulatorum licentia in discrimen adduci non possit, posteaquam ista Reverendissimae Dominationi Vestrae ita bene merito et innocentissimo fiunt. Verum in his rebus quid aliud faceret, non video, nisi ne se afflictet et innocentia sua optimeque sibi conscio animo se ut soletur.
Consilio reverendissimi domini episcopi Cracoviensis, quo illam impertit, meum sapientius esse non potest. BCz, 1595, p. 666 Si quis tamen eius operaeque meae in hoc aliove quovis genere usus hidden by binding⌈[sus]sus hidden by binding⌉ ei esse potest, utatur me rogo, certe obsequentem et ami hidden by binding⌈[mi]mi hidden by binding⌉cum me sentiet, quam maxime per rerum facultatem licebit hidden by binding⌈[icebit]icebit hidden by binding⌉.
Quid Vilnae agatur, proinde bene id Reverendissima Dominatio Vestra atque nos hic hidden by binding⌈[hic]hic hidden by binding⌉ scire credo. Apud nos certe nihil est. Ceterum, quae aliunde mihi scripta sunt, volui Reverendissimae Dominationi Vestrae communicata in praesentibus inclusis schedis.
Cum hiis me Reverendissimae Dominationi Vestrae commen hidden by binding⌈[ommen]ommen hidden by binding⌉datissimum esse cupio, quem longaevum felicissime valere opto.
Datum Craccoviae ad diem 12 Aprilis anno Domini 1534.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus hidden by binding⌈[verinus]verinus hidden by binding⌉ Bonar castellanus Zarno hidden by binding⌈[rno]rno hidden by binding⌉viensis manu propria subscripsit hidden by binding⌈[ubscripsit]ubscripsit hidden by binding⌉