Letter #3584
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1534-04-20
received [1534]-04-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo domino Culmensi ad manus proprias
Reverendissime mi Domine observandissime.
Cum mitterem Gdanum hunc meum canonicum, commisi illi ante omnia visere sanitatem mentis et corporis Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam plurimum rogo missas faciat istas animi perturbationes, haec enim calamitas et monstra, quae parit γυναικοκρατία, sunt illi cum multis summis ac etiam cum tota republica communia. Videbimus, quo tandem deveniemus et quale istorum finis. Ego interim Musulis nostris me solor. Admoneo eos exemplis, quorum est nunc regnum aulicorum, ex quibus mitto haec paucula, plura cartae committere non audeo propter itinerarios eventus varios. Mitto etiam, quae habeo de rebus Ungaricis, reverendissimo domino nostro, qui eosdem manes, quos nos patitur, sed contemnit. Misi elegiam Vestrae Dominationi Reverendissimae, in qua nihil est, quod non in medio foro legi posset tutissime, et praesertim cum ea nunc omnium communis est querela.
Commendo me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Polto(viae), 20 Aprilis 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationi addictus Plocens(is)