Quid serenissima ⌊regia maiestas⌋ primoribus ⌊harum terrarum⌋ ⌊dominis consiliariis⌋ in illis litteris, quas magnificus dominus ⌊palatinus Marienburgensis⌋ a cubiculario regio perceptas mihi transmisit, perscripserit, Reverendissima Dominatio Vestra ex exemplari p<raese>ntibus indito plenius cognoscet. Simile exemplum remisi domino ⌊palatino Marienburgensi⌋, ut dominis consiliariis in parte ⌊Pomeraniae⌋ commorantibus communicet.
Non gravabitur etiam Dominatio Vestra Reverendissima exempla similia, quot fuerint necessaria, transscribi facere et ad dominos consiliarios ⌊terrae Culmensis⌋ transmittere.
Ego, quemadmodum superioribus litteris meis Reverendissimae Domiationi Vestrae indicavi, aliud mecum colligere nequeo, quam quod haec praesentia negotia sine omnium nostrum reliquorumque, quorum interest, ut puta, totius nobilitatis magnae ac parvae, necnon minorum oppidorum, communi congressu, probe ac in reipublicae commodum confici nequeant.
Quod autem ad armorum armatorumque inspectionem seu etiam lustrationem attinet, illud mihi venit in mentem ⌊serenissimae maiestati⌋ esse scribendum ac consulendum, quod huiusmodi lustrationis et inspectionis armorum munus dominis palatinis, unicuique in suo palatinatu, faciendum per serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ demandetur idque (quum res longiorem moram non bene fert) quamprimum. Et ut liceat dominis palatinis alterum quendam, quem ipsi noverint, armorum et rerum bellicarum peritum ad huiusmodi lustrationis munus sibi collegam accipere vel saltem quod serenissima ⌊regia maietas⌋ quempiam vel quospiam ex ⌊regno⌋ aut dominiis maiestatis suae ad hoc ipsum lustrationis munus obeundum a se ablegaret, quem vel quos inoboedientes atque adeo rebelles et revererentur magis et res defensionis communis patriae felicius procederet. Probaretur mihi, ut haec omnia per Dominationem Vestra Reverendissima, quae (ut et nobis signifiatur) brevi nuntium ⌊Wilnam⌋ versus mittet, serenissimae ⌊regiae maiestati⌋ perscriberentur consulerenturque.
Cupio cum his Reverendissimam Dominationem Vestram BCz 1595, p. 724 salvam et incolumem a Christo conservari ad multos annos hidden by binding⌈[nos]nos hidden by binding⌉ me illius amori et favori commendans.
BCz 1595, p. 725
Reverendissime Domine.
Noctes quietas diesque sine lite et ad vota felices successus cum integra valetudine Dominationi Vestrae Reverendissimae a Deo precor.
In causa ⌊Kostka⌋ retulit nobis scriba noster, quod e ⌊Margenburgo⌋ Vestra Reverendissima Dominatio ⌊maiestati regiae⌋ aut ⌊domino Praemisliensi⌋ denuo transmisisset omnes illius causae renovatas formulas expeditas paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉. Attamen iterum procrastinatur vel, ut potius sentio, suppeditatur non absque dominorum laesione etc. et in aliis potissime ⌊huius terrae⌋ defensionis universum pondus in humeris nostris poni conspicio, et consequens deseri nos velut oves errabundae sine pastore. De his, ex quo mihi certo persuadeo, quod sacra ⌊regia maiestas⌋ prope diem sit indictura ⌊conventum⌋, cautius ore ad os conferemus incoram.
Interea, ut sit Vestra Reverendissima Dominatio incolumis, laeta et felix, cupio.
⌊Mauritius episcopus⌋ manu sua
Postscript No. 2:
Quod ⌊Gdani⌋ actum est, ⌊dominus palatinus⌋ nobis communicavit.