Letter #3593
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1535-05-05
received [1535]-05-06 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Culmensi ac ecclesiae Pomesaniensis administratori, domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine clementissime.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Placent mihi conceptae litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quare, ut monuit, subscripsi, responsum autem dandum serenissimae maiestati regiae de instituenda conventione, velim, ut suffragiis collectis unanimes scriberemus. Cum animadverto, qui nunc discurrunt rumores, bona spes me fovet, hac aestate Deo propitio, non esse nobis formidandum, quare consulendum arbitror, ut conventio pro festo divi Michaelis instituta maneat, parum enim esset duas vel tres hebdomadas anteverti, solum illud consultum esse videtur, ut omnes ordines ex singulis territoriis vel districtibus electi et minores civitates vel oppida conscriberentur. Debuisset quidem, cum delectus fieret nobilitatis, etiam oppidorum fieri lustratio, in quo non parva vis est, quod essent dispositi(!), ne tam facile sicut ante intercipiantur, vel se on the margin⌈vel sevel se on the margin⌉ dedant. Admonenda essent ergo per maiestatem regiam, ut repararent moenia, bombardas et sal nitri haberent in promptu etc. Et si quae contributio instituenda foret, quod aliquota pars cederet pro iis, ut memini, comparandis, essent, ut suspicor, procli propensiores ad contribuendum, quamvis, ut nuper scripsi, braxatio multam ingeret difficultatem.
Cupio scire, quando Reverendissima Dominatio Vestra suum transmittet nuntium, ut si forte quilibet per se velit respondere maiestati regiae, ne ego praetermitterer. Posset autem fieri, quod unis litteris, votis collectis, scriberemus, vel unus omnium nostrum nomine generaliter nominatus written over...⌈... illegible⌈...... illegible⌉usus written over...⌉ vota scriberet. Utcumque fieret, ego me contentum redderem, vel ipse scriberem, vel cum aliis, vel unus omnium nomine. Scripsit mihi reverendissimus episcopus Warmiensis, quando transmisit responsum a serenissima maiestate regia datum, suo nuntio id velle Reverendissimae Dominationi Vestrae mittere, alias ego misissem.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime et longaeve valere cupio.
Ex Meva, feria quarta vigilia Ascensionis Domini anno virginei partus 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Georgius a Basen etc. Mevensis capitaneus scripsit
Postscript:
Opportune veni Marieburgum, alias nihil fuisset factum in extradendis pecuniis, tam difficilem se ostendit thesaurarius. Paululum, ut praeseferebat reverebatur praesentiam meam et, ut scripsi, exigebat a nobis mandatum ab aliis, quod Reverendissima Dominatio Vestra mihi transmisit, de quo gratias habeo, tandem acquievit pollicit(is) nos mandatum sibi velle disponere in futuro conventu. Credo posset antea fieri, ex quo Paternitas Vestra iam litteras scribi fecerat. Scribam autem Ludoviconi, oportebat nos superinscribed⌈nosnos superinscribed⌉ ad dispensatorum instantiam exspectare usque in secundam feriam post Cantate fere. Tradita est pecunia feria tertia, quando s die lunae erat numerata, praesentatae litterae, quae apud me una cum mandato electi et consiliariorum, insuper ad nostram instantiam promissum est litteris electum regem Daniae sub hoc tenore[1] novas dare litteras cum propria manu subscriptas ex loco residentiae suae etc.
Ea, quae Reverendissima Dominatio Vestra edidit de filio prodigo, rogo mihi transmittere, mihi enim hic datum periit. Ego coram censore male interpretatus foedum pro foetido, ita enim obiter absque deliberatione occursit(!). Miratus sum saepe pertinaciam hominis, quod foedum lutum non legisset certe nondum omnia legit.
[1 ] tenore repeated in the margin because of stain