Letter #3610
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-12-06
received [1537]-12-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, postulato Varmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Post diligentem amicissimorum servitiorum meorum commendationem.
Inviso officiose praesentem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonam valitudinem, quam perinde atque carissimam habeo, ita prolixe et faveo, et opto, ut in ea Reverendissimam Dominationem Vestram conservet Dominus florentem et optata quaque felicitate ad vota affluentem.
Reddidit mihi frater Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras plenas humanissimae erga me voluntatis. Quibus quod me adeo benigne ac liberaliter salutandum duxit, summas pro eo, ac debeo, Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias habeboque, dum vivam, semper, quae obsequendo ac serviendo a non ingrato homine haberi, agi referrique possunt diligentissimae.
Ad priores litteras quod Reverendissimae Dominationi Vestrae nihil rescripserim, in cau<s>a fuit mea nimium festinata ac fugae paene similis profectio, quam tum, cum hic servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae ageret in submontanum, adornabam, aegre tandem a principe tantilli temporis commeatu impetrato, quo mea bona salutassem et rem familiarem inspexissem tantum. Quam ob rem nihil tum sibi a me responsum esse obsecro, ne iniqui ferat, neve aliorsum atque est, accipiat.
Certe, quas cum illis ad illustrissimum dominum Ottonem Henriccum(!) palatinum Rheni etc. mihi miserat litteras, eas haud mora Nurenbergam factori meo, homini certo, transmittendas curavi cum mandato ad illius illustrissimum dominum transmittendi. Quod illum recte atque diligenter fecisse non dubito idque ab eo primis quibusque litteris eius mihi significatum iri spero, litteras autem in dies exspecto.
De rebus novis plurimas Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias, sed minime mirum videri debere arbitror in his tot tantisque universi paene orbis turbis BCz, 1595, p. 862 Angliam quoque minime tranquillam agere, nisi forte hoc eius malum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ gravius putandum est, quod ab externa vi quieta intestino malo hidden by binding⌈[lo]lo hidden by binding⌉ aestuat, adeoque eius tyrannide potissimum turbetur, cuius imperio quietam esse conveniret etc.
Nobiscum hic plane nihil est novi. Sacratissimi principes, Dei gratia, recte valent ac valeant diu, precamur. S(acra) regia maiestas profectum hidden by binding⌈[ctum]ctum hidden by binding⌉ ad conventum parat, nos item particularibus istis conventionibus in districtibus de more agendis accingimur. Dii quidem bene vertant, sed nescio, quomodo omnia bullire videntur.
Advenerunt huc ad s(acram) maiestatem regiam illustrissimi domini Ioachimi electoris hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ oratores, suae illustrissimae dominationis coniugem filiam felici partu enixam esse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ annuntiantes et ad sacras baptismi ceremonias suam maiestatem invitan hidden by binding⌈[tan]tan hidden by binding⌉tes. Quam ob rem mittitur a sua maiestate illuc dominus Stanislaus Lasski, castellanus Przemetensis etc.
Audivimus nudius tertius et legationem Tartaricam a Satkyrei Tauricano caesare hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ missam nuntiantem superasse se tandem adversarium suum, Asslam Sotthan, quem opera Beke murza cum mille equitibus ab horda hidden by binding⌈[orda]orda hidden by binding⌉ Kosanska submissis, dolo, quod apud illos honoris loco ducitur o[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, ut posteaquam hunc aliosque omnes, a quibus sibi metuend(um) erat, sustuler[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ hanc victoriam maiestas regia secum gauderet declararetque, num ami hidden by binding⌈[mi]mi hidden by binding⌉citiam colere velit, quam ipse longe, quam alii fecerint, meliore culturus sit in omni re, quae iureiurando constituta inter se fuerit idque factu sibi esse facile, nemine iam exstante, nec adversario, nec regulorum, quos czarziki vocant, qui suopte impetu vel inviti in [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉tore praeter foedera incursiones facere erant soliti, quibus omnibus suam ditionem prorsus purgaverit, non amplius uno relicto, qui suus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ filius, haec se sancte observaturum esse, manentibus tamen donis sive pi hidden by binding⌈[pi]pi hidden by binding⌉gnoribus amicitiae, quae aliis tributa sunt, nec sunt adeo magni praetii hidden by binding⌈[aetii]aetii hidden by binding⌉. BCz, 1595, p. 863. Quam condicionem non puto s(acram) maiestatem regiam reiecturam esse.
De palatino Valachiae non ignorat, credo, Reverendissima Dominatio Vestra. Caesi captique nuper sunt non pauci, incursiones facientibus ac longe lateque nostris populantibus feliciter ad pacem prorsus respicere videtur, quam etiam opera oratoris s(erenissimi) regis Ioannis petere insistit, sed ea nec principi, nec senatui cordi est.
Non ignota est etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae clades in Sclavonia accepta, deserentibus exercitum capitaneis Cancianero, Schlick et Ungnad, atque etiam paulo antea Morelaslo cum 300 equis ad Turcas transfugiente. Tormenta 43 illo praelio amissa sunt, porro plurimi ac clarissimi quique viri in eodem occubuerunt.
Felicius sunt res gestae in Ungaria, tametsi eiusdem regis auspiciis capta sunt compluria castra, profligati magno numero hostes, nunc in Wronowo de pace agitur, inde enim ad me dominus Lasski palatinus scripsit esse iam secum caesaris oratorem archiepiscopum Lundensem, exspectarique Petrum Perenni et monachum thezaurar(ium), qui{s} regis sui nomine cum illis pacem facturi sint.
Proxima Thurc(arum) expeditione omnis classis in Regnum Neapolitanum impetum tenebat, occupatisque aliquot parum celebribus locis, conversis velis, Corcyram navigatum est. Qua graviter vastata, haud capta tamen, ad duodeci ms. e(!) ⌈ii ms. e(!) ⌉m millia hominum, partim occisis, partim captis, obsidionem solvere coactus est, accepto nuntio, suos a Zophi non profligatos tantum (sicuti ex eis litteris didicimus, quas s(acra) maiestas reginalis et ego habuimus), sed plane deletos esse superinscribed⌈esseesse superinscribed⌉, capto insuper et maiore natu filio. Cuius rei ita gestae magna signa sunt, quod et tentatam Corcyrae oppugnationem, praeter morem infectam, relinquens discessit et recta omnem classem Constantinopolim recepit et Venetis minime petentibus pacem ultro obtulit.
Inter regem Galliae et Inferiorem Germaniam indutias factas esse caesarem hidden by binding⌈[aesarem]aesarem hidden by binding⌉ graviter ferre dominus Fabianus Dameraw ex Manshon in Hispania hidden by binding⌈[nia]nia hidden by binding⌉ nuper mihi scripsit, hoc etiam adiungens dominum Cornelium Scepperum hidden by binding⌈[erum]erum hidden by binding⌉ agitare nescio quid inter caesarem et Gallum, unde nonnulla se hidden by binding⌈[se]se hidden by binding⌉ spes ostendatur, quam plane tollere ista videntur, quod invitantibus eum pontifice ac Venetis per legatos ad pacem aperte hidden by binding⌈[rte]rte hidden by binding⌉ eorum ligam spreverit abieceritque. Deinde, quod s(acra) maiestas reginalis et ego hidden by binding⌈[et ego]et ego hidden by binding⌉ acceperimus proxime litteras, quibus scribitur regem, si umquam ante hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, nunc certe cum maximis copii superinscribed⌈ii superinscribed⌉s in Italiam contendere, quae ad 60000 hominum censeantur. Quarum copiarum antegwardiam hidden by binding⌈[rdiam]rdiam hidden by binding⌉(!) quidem magnus magister teneat, ipsum vero legitimum exercitum hidden by binding⌈[citum]citum hidden by binding⌉ delphinus ducat, postremo in retrogwardia(!) rex ipse [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉tat, adeoque iam Turini magnus magister sit. Contra marchio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉(?) Guasto, per castra dispositis copiis, hybernat litterasque per Italiam hidden by binding⌈[aliam]aliam hidden by binding⌉ et Germaniam mittat, ut contraherentur milites, quod an suo hidden by binding⌈[uo]uo hidden by binding⌉ tempori futurum sit, Deus viderit. Regem certe in hidden by binding⌈[in]in hidden by binding⌉terea omnia maturare atque, trifariam diviso exercitu, minime uno loco haerere velle, sed unam exercitus partem in Lombardia re hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉linquere, aliam Florentiae admovere, tertiam ad Regnum Neapolitanum ducturum esse dicitur. Ad haec autem omnia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ pontificem accensum cupiditate obtinendi Camerini dissimulaturum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉.
His me et mea servitia Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo, quam possum hidden by binding⌈[sum]sum hidden by binding⌉, diligentissime rogoque, uti me sua solita benevolentia prosequi p[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉. Quam opto quam maxime longaevam et fortunatissimam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ valere.
Datum Craccoviae, ad 6 Decembris, anno 1537 hidden by binding⌈[37]37 hidden by binding⌉.
Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus servitor Severinus Bonar manu propria subscripsit