Letter #3626
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-07
received [1538]-03-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi administratori Pomesaniensi et postulato Warmiensi, domino nostro colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post diligentem officiorum nostrorum exhibitionem.
Remittimus Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras, super quibus hodie capitularis consultatio est habita. Propterea autem nondum respondemus, quod venerabilis dominus Felix Reich confrater noster, certis mandatis nostris onustus propediem istuc proficiscetur. Qui tam in prioribus, quam in his causis consiliorum nostrorum ac capitularium consultationum nostro nomine rationem redditurus est Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui omnia fausta precamur nosque cum obsequiis et fortunis nostris devote commendamus.
Ex Frawenburg, VII Martii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimi praelati et canonici ecclesiae Warmiensis