Letter #3636
Valentinus RULANDT to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-30
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi dignissimo et postulato Warmiensi, domino suo clementissimo
Humillimorum obsequiorum meorum et orationum mearum commendationibus semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine semper clementissime et amplissime praesul.
Audivi ex domino Plutofsky Reverendissimam Paternitatem Vestram male habere et non adeo esse sanum, sicut Lubaviae apud nos esse solebat. Id quod me, cum intellexissem, non parum perturbavit. Dominus Deus, in cuius manu sumus omnes et a cuius voluntate divina dependent omnia, det, ut convalescere, tandem diutissime vivere nobisque hic Lubaviae constitutis ad longissima temporis spatia solacio esse possit. Id quotquot adhuc sumus et vivimus Lubavien(ses) a Deo Optimo Maximo nos precaturos sine intermissione promittimus.
Reverendissime Domine.
Antiquus ille Meglantius(?), vir consularis, ex cuius etiam consilio pendet totius civitatis ordo et bonum regimen, mihi ante diebus paucis, cum esset confessus, retulit se totum viribus destitutum esse neque sibi polliceri vitam longam, interdum etiam ex capitis debilitate in terram procumbere. Michaelis senatoris pater totus decumbit. Audio, quod calculus illum vehementer torqueat. Deus adsit illi et omnibus nobis ... superinscribed⌈... illegible⌈...... illegible⌉... superinscribed⌉. Citra cuius opem subsistere non possumus.
Et cum iis Reverendissimam Paternitatem Vestram uti meum dominum gratiosissimum prosperrime valere cupio meque humiliter satis, quantum possum, commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, 30 Martii anno MD38.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsecutissimus Valentinus parrochus Lubaviensis