Letter #3649
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-05-03
received [1538]-05-04 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Iuxta mandatum Reverendissimae Dominationis Vestrae venerabilem dominum cantorem conveni, ut exemplum litterarum reservationis pensionis ederet. Sin minus, ne Reverendissima Dominatio Vestra, quae intellexisset, eum hoc minatum fuisse traduceret, alioquin etc.
Respondit se litteras pensionis ex urbe nondum assecutum esse, quamvis eas concessas et confectas non dubitaret. Constanter autem negavit et adhuc pernegat, quod umquam in animum suum induxerit, aut vel minimo verbo dixerit, se Reverendissimam Dominationem Vestram traducturum aut eius bonam existimationem laedere constituisse. Nec sibi persuadere posse Dominationem Vestram Reverendissimam ullam causam praestituram, ut praeter institutum suum tam inofficiosus esse cogeretur, ut id facere velit. Quinimo ipsum paterna benevolentia et favore prosecuturam cariorem equidem sibi esse Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiam, quam pecuniarum acervum.
Quid deinde in ea causa actum sit, ex litteris venerabilis capituli Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. Quam superioribus meis litteris cupiebam securam et omni perturbatione animi vacuam esse, nimirum valetudini eius sinceriter metuens, solent enim pluerumque vehementes animorum motus periculosas corporum mutationes afferre. Attamen mihi vanus fuisse non videor securitatem promittens, adeo ut adhuc confidenter eam promittere audeam, praevidens, ni fallat, omnia ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae etiam in mearum evectionem fortunarum cessura, modo Dominatio Vestra Reverendissima solitae benignitatis aliquam habitura sit rationem. Quod se facturam benevolenter recepit egoque fore certo mihi persuadeo, insperata etenim aliquarum rerum secuta est, Deo volente, mutatio.
Proinde diligenter oro, Reverendissima Dominatio Vestra dignetur deinceps, omni molestia dismissa, tranquillo et sereno esse animo, haec quoque negotia, quae huius turbationis causa sunt, in id tempus reicere, quo ad eandem Dominationem Vestram Reverendissimam venturus sum. Spero equidem tunc, fortunante Domino, omnia bonum finem acceptura. Tunc quoque de praelaturarum condicione et aliis rebus, quae Reverendissima Dominatio Vestra scire cupit, intelliget.
Cui me cum devotissimis obsequiis meis et fortunis omnibus commendo.
Ex Frawenburg, 3-ia Mai anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor perpetuus Felix Reich
Postscript No. 1:
Arbitror Dominationem Vestram Reverendissimam me cum collega meo in tempore admonituram, quando et quo ad eam venire debeamus. Nec dubito reverendissimum dominum Culmensem certiorem reddituram Reverendissimam Dominationem Vestram, quid Braunsbergenes de praestando homagio moliri dicantur.
Postscript No. 2:
Collega meus, dominus Nicolaus Coppernic, febre, ut est coniectura, adortus, negotiis capitularibus ad...s usque in finem adesse nequebat.