Letter #3659
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-25
received [1538]-06-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., do paper damaged⌈[do]do paper damaged⌉mino suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Commendata servitute mea in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Ago ingentes gratias Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod me suis litteris de meliori valetudine fecerit certiorem, id enim non mediocrem mihi consolationem attulit, cum propter meam, qua illi ob singularem in me humanitatem sum devinctus, observantiam, tum propter publicas regni et regiae maiestatis rationes, quae ad eos sunt terminos redactae, ut nisi Dominatio Vestra Reverendissima affuisset, de regia reipublicaeque dignitate imminutum aliquid opporteret.
Legi autem, quae scripsit Dominatio Vestra Reverendissima, maiestati regiae, et ea quidem legi attento et benevolo auditori. Quod responsi tulerim, per Dominationis Vestrae Reverendissimae servitorem rescribam, nam nunc sum ultra modum occupatus. Interim autem me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo utque sit diu felix et recte incolumis, ex animo opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XXV-a mensis Mai, anno MDXXXVIII-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor et capellanus Samuel Macyeiovski s(ecretari)us