⌊⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae indicavi iter meum, quod ⌊regia maiestas⌋ mihi concessit, modo id cum bona mihi contingat gratia.
Hoc mane generosus dominus ⌊Nicolaus Nipczycz⌋ ⌊⌋ magnifici domini ⌊Gwillelmi ab Herberstein⌋ copiam fecit, cuius cum Reverendissima Dominatio Vestra exemplum habet, supervacaneum erit ampliorem facere mentionem. Verum, cum uterque nostrum ⌊amici⌋ communis casum dolet, cupimus illi quam rectissime consultum. Scimus autem Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊illi⌋ olim fuisse coniunctissimum, quod etiamnum speramus.
Precamur igitur, in eo negotio ita rem dirigat, ut aliquid utique dignitatis domino ⌊Sigismundo⌋ accedat. Quod fieri posse arbitramur, modo praesertim eo, si inter agendum ⌊illius⌋, cuius huius rei initium fuerat, quam honestissima et frequens fiat mentio, cupivisseque illum transactioni fuisse praesentem, ut qui praeteritorum fuerit omnium negotiorum conscius. Id sive ⌊principum nostrorum⌋ iussu ac nomine, sive Reverendissimae Dominationis Vestrae favore fiat, ⌊illum⌋ et a suspicione petitionis liberabit, et auctoritatem auget. Quam difficiles videntur ⌊principes nostri⌋ magna permoti causa. Speramus tamen diuturnae servatae gratiae locum fore ms. foro(!)
⌈forefore ms. foro(!)
⌉. Haec non tam ob rei necessitatem, quam nostrum bene de amico merendi affectum adscribere volui.
Cupioque Reverendissimam Dominationem Vestram et diu, et felicissime valere.