Letter #3667
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-06-04
received [1538]-06-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[R]everendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi apud serenissimum Romanorum regem oratori, domino gratioso
Reverendissime Domine, patrone gratiose.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Veni huc absente Vestra Reverendissima Dominatione, ubi coram sperabam non pauca conferre. Itaque statuo mecum hic immorari, donec Vestra Reverendissima Dominatio incolumis redeat. Nova nulla scribam, cum sciam Vestram Reverendissimam Dominationem plura et certiora me scire, existens ad eorum fontem, etc. Mitto tamen carmina de vita Brunelli, quae dominus Cornelius Schepperus in Hispaniis lusit continuo ridendo, quae legendo et Vestrae Reverendissimae Dominationi movebunt risum, salva pace illustrissimi principis, domini Brandneri et quorundam aliorum. Habui quoque in commissis a maiestate regia, ut quantiocius Vestram Reverendissimam Dominationem ad profectionem extruderem. Nil restat scitu dignum.
Iterum me Vestrae Reverendissimae Dominationi commendo, quae felicissime valeat.
Datae Heilsperg, 4 Iunii 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Damerau