Letter #371
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Valladolid, 1527-08-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Scripsi nudius tertius Dominationi Vestrae Reverendissimae una cum meis ad serenissimam maiestatem regiam, quas reor citius quam has ad Dominationem Vestram Reverendissimam perventuras, nihilominus mihi temperare non potui, cum hinc dominus Leonardus comes Nogarollis abiret, quin Dominationi Vestrae Reverendissimae scriberem et id, quod dudum promisi, tractatus videlicet et litteras inter pontificem et caesarem, transmitterem, quae iis sunt annexae et iis nubibus et turbinibus haec subsecuta est tempestas, quae Romae et in Italia adhuc saevit et nondum scitur, quando sedari poterit, cum novae in dies nubes ex Gallia et ab Helvetiis illac coalunt et confoederatorum ibidem exercitus robur suum non amiserit. Hic adhuc de pace per oratores regis Christianissimi et Angliae tractatur veneruntque heri ex Anglia litterae. Quid contineant, adhuc est incognitum, dicitur tamen certam hinc pacem futuram, quae si erit, meo iudicio comparari poterit indutiis octo mensium inter pontificem et viceregem factis, sub quibus direptio fuit urbis et sub hac pace, si ad praesens conficietur, res in Italia inter istos exercitus sive conflictus non transigetur. Hinc victor victo praescribet leges. In acie, iuxta hoc adagium, de pace non solet cogitari. Hic tamen in mutuis vulneribus et animis adeo exulceratis illam tractamus, in quibus odium est, quod neque in hac superinscribed in place of crossed-out neque⌈nequein hacin hac superinscribed in place of crossed-out neque⌉ — ut reor — neque superinscribed⌈nequeneque superinscribed⌉ in futura vita exstingui potest. Sic visum est superis etc.
Post novissimas nihil se obtulit aliud, quam quod caesar hinc tam propere, ut credebatur, non discedet hidden by binding⌈[det]det hidden by binding⌉, licet hic sit non levis suspicio pestis, quae in quamcumque domum ingreditur, usque ad unum exterminat omnes. Sed princeps infans male habeat in pustulis, quae pueris solent accidere; donec ille melius senserit, caesar hic immorabitur. Multi tamen ad loca hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ hic proximiora abierunt. Vix restat medietas curiae, et cum se ille hinc movebit, subsequemur omnes. Timeo hanc luem passim ubique in Hispania grassaturam, quandoquidem multa oppida vicina et remotiora iam occupavit hidden by binding⌈[vit]vit hidden by binding⌉ et cum primum duriora redibunt tempora cum humidis istis frigoribus et pluviis, incrudescet vehementius. Quod si interea non revocabor, de quo scripsi totiens efflagitando, ut quantocius fieret, Deo me commisi, a quo fortem posco animum et mortis terrore carentem.
Quomodo nuntii ducis Moscoviae hic sint expediti, scripsi in novissimis, sed munera illis data non addidi; dedit caesar primo, qui donaverat 2 quadragenas sabellinorum, BCz, 242, p. 131 mille ducatos in auro, alteri, qui etiam obtulerat duas quadragenas, 700 et interpreti, qui unam quadragenam dederat, 300 ducatos, dimissique sunt hinc sine conductore, ut mari in Brabantiam transeant.
Alia se ad praesens non offerunt. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae et rogo, exilii mei tam diuturni apud maiestatem regiam dignam et clementem rationem habere dignetur et si mihi ex novissima sacerdotiorum divisione nihil cessit, cedat mihi saltem opera et intercessione Dominationis Vestrae Reverendissimae administratio Columbae meae, quemadmodum illam dominus Guth mortuus a maiestate regia habuit, vel saltem aliis modis, ut unus sit ecclesiae et villae dominus, prout ad merita mea, si qua sunt, maiestati regiae pro gratia sua melius videbitur, quod erga Dominationem Vestram Reverendissimam, quoad vixero, humiliter promereri curabo. Cui me iterum iterumque commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex Valle Oleti, 20 Augusti anno Domini 1527
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus