Letter #372
Ioannes DANTISCUS to Fabian [WOJANOWSKI (DAMERAU)]Valladolid, 1527-08-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Carissime Fabiane. Salutem.
Accepi hic tuas 26 Decembris ex Galąbia et alias 20 Maii Wratislaviae datas, quibus sum non mediocriter oblectatus laudoque et probo diligentiam tuam, quam et in rebus meis et toties ad me scribendo habuisti, hortorque te atque rogo, sic ut perpetuo facias.
Quod doles sortem meam, mihi nihil cessisse ex hac novissima sacerdotiorum divisione post mortem olim episcopi Plocensis, facis id quidem ex affectu erga me tuo, sed nihil ista miror, Deo meo omnia commisi, illi notum est, quid mihi expediat; ceterum velim, ut ageres apud reverendissimum dominum meum Cracoviensem, ut instaret apud maiestatem regiam, quo mihi villae Goląbya administratio on the margin⌈administratioadministratio on the margin⌉ post mortem domini Guth cum proventibus eiusdem, qui parvi sunt, daretur, non excedunt 30 florenos, vel saltem aliis condicionibus, ut unus et ecclesiae et villae praeessem. Idem ages apud serenissimam reginalem maiestatem, cui te, quantum potui et ut meritus es, commendavi. Item de debitis quod decimis, quas mihi dominus Tanschinsky debet, qui nulla umquam pacta mecum desuper habuit, ut maiestas reginalis eum ad istiusmodi solutionem non induceret modo, sed cogeret, quod industriae tuae et observantiae in me committo.
Scias me cum familia mea Deo gratias recte valere illamque esse auctam Ioanica septimestri; pestisque hic grassari coepit, qua de re caesar versus Palentiam divertet stain⌈[divertet]divertet stain⌉, sed adhuc hic immoratur propter principis stain⌈[principis]principis stain⌉ infantis imbecillitatem et quod is male habet ex pustulis, quae pueris solent evenire, post cuius habitudinem meliorem transferemus sedem etc.
Alia ad praesens non restant. Cura, ut bene valeas et ad me de omnibus, quae apud nos aguntur, quam copiosissime crebrius perscribas. Litteras tuas dominus Georgius Hegel semper ad me per Antwerpiam commode mittere poterit, cui ex me et omnibus amicis salutem plurimam dices.
Ex Valle Oleti, 20 Augusti anno Domini 1527
Tuus Ioannes Dantiscus