Letter #383
Ioannes DANTISCUS to [Jan ZAMBOCKI]Burgos, 1527-11-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem et felicitatem.
Accepi superioribus diebus hic a te binas, unas Cracoviae 14 Iunii, alias 16 Augusti datas, quibus ad praesens, ut velim, respondere nequeo, responsurus aliquando quam copiosissime. Habeo tibi, quas possum, gratias, quod adeo exacte omnia, quae apud et circum nos aguntur, scripseris. Hic quae habentur, haec sunt in[1] compendio. Impositum est caesari per tractatus pacis, interea - ut dicitur - una manu panem, altera lapidem. Galli ceperunt Genuam, Ticinum seu Papiam et Alexandriam, brevi — ut reor — totam occupaturi Italiam. Sed nondum statim finis. Conquiruntur hic modis omnibus pecuniae eritque illarum ingens summa et cum iam illi tutos se credent, ex Germania novum recrudescet bellum, quod crudelius erit, quam fuerat umquam eritque totius Italiae destructio. Caesar hinc Valentiam se conferet; ego, qui genugra laboro, melius tamen paulo ante habere coepi, sequar a longe; mallem tamen tecum et cum nostro Tertio aliisque contubernalibus nostris agere, quos — rogo — meo nomine plurimam salutem imparti excusaque me Tertio nostro, quod nihil scripserim; non voluntas, sed tempus me defecit. Tu quam diutissime bene vale et, ut coepisti, scribe saepius, semper et gratias et responsum a me habiturus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex Burgos, civitate Castiliae, 15 Novembris, anno Domini 1527
Tuus Ioannes Dantiscus
[1 ] In has an abbreviation sign over it instead of the point