List #3857
Ioannes DANTISCUS do Isabel [DELGADA][Löbau (Lubawa)], 1537-03-16
| odebrano [ca. 1537-06-30] Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Salutem Señora Isabella,
Per hos annos post discessum m[eum] ex Hyspania plures a te habui litteras, quibus interdum, quamdiu meae vid[e]baris morem gerere voluntati, respondi, cum autem aliud me<di>t[a]baris, exigens a me, qui nihil tibi debeo, ducentos praesen[ti] pecunia ducatos, respondere distuli. Contendebas enim hoc, q[uod] meum esse asseverabas, ut a te emerem. Idipsum non postulass[es] a me, si meum fuisset, quis enim hoc, quod suum est, emit? Quandoquidem scis, cum quo in Hispali se[u] Sivilia prope hortum inclusa commiscebaris: illi, quod suum est, erat mittendum – ego , quod alterius est, eo in casu emere non soleo. Quod tibi filiaeque tuae aliquamdiu bene feci, humanitatis meae fuit, non debiti. Quod bene facere destiti, tuae ads[cri]be temeritati, quae condiciones gratuito tibi oblatas imprudenter reiecisti. Ne tamen filia tua iam, ut reor, fere adulta sibi et meo nomini fiat dedeco[ri], hoc spiritualis et putativi patris in te et illam, si boni consul[u]eris, praestabo propter Deum beneficii, ut illam dominus Henricus Ehinger, cui ob id scripsi, ad se recipiat, illique, quousque commode ad me perferri possit, de omnibus meis impensis provideat. Tibi vero singulis annis, quamdiu sum in vivis, viginti ducatos per Fuggaros, non ex debito vel merito, verum ex Christiana pietate, ut vitam Deo tandem placentem relicta priore instituas, sum daturus. In tuo erit arbitrio, si hanc meam benignitatem suscipere velis. Vale, aliudque cum filia tua a me non spera.
Datae 16 Martii 1537.
Sigillum et manum nosti.