Letter #4467
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-03-02
received [1534]-03-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine observandissime.
Salutem et gaudium in Christo.
Quia dominus
Absolutus est a
Volski obiurgatus est per me de insolentia a se praestata admissa in domo Vestrae Reverendissimae Paternitatis et alibi, qui tamen se cum iureiurando excusat, sed deinceps, dum in mea in facultate erit, q non ibit ipse in
Ad dominum
Dominus plebanus Marienburgensis scripsit ad me, obnixe rogans, ut ei impetrem gratiam et indulgentiam apud Paternitatem Vestram Reverendissimam, affirmans se numquam minimo verbo adversus dignitatem Paternitatis Vestrae Reverendissimae excessise promittensque se velle morigerum praestare erga Paternitatem Vestram Reverendissimam, quam plurimum uti praelatum suum semper recognoscere et debita veneratione habere pollicetur. Rogo itaque, dignetur Vestra Reverendissima Paternitas in hoc sacro remissionis tempore, quod abstinentiae non potus aut cibi tantum, sed affectuum cordi nostro insitorum dicatum est hunc sacerdotem, veniam petentem, in gremium clementiae suae suscipere et s culpam, si quam admisit, condonare, ut Deus Omnipotens omnia delicta Vestrae Paternitatis Reverendissimae remittat.
De his, quae ad me umquam de negotiis Prussiacis aut Vestrae Reverendissimae Paternitatis scripta sunt, nihil est perventum. Ad
Ego dabo operam, ut rebus Vestrae Reverendissimae Paternitatis et dignitati consulere valeam et inservire, Vestra autem Paternitas Reverendissima recto tramite incedens, munia publica pro officio suo citra aliquorum offensam obeat et in animi tranquillitate vivat, Deo, principi et reipublicae omnibus viribus inserviens delatoresque iniquos non reformidet, nam venient ad te, qui detrahebant tibi etc.
Commendo me ex corde fraterno amori Vestrae Reverendissimae Paternitatis, cui precor Dei gratiam, principum favorem et hominum dilectionem et post hos labores sempiternam requiem.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Paternitatis
obsequen(s) or obsequen(tissimus)⌈obsequen(s)obsequen(s) or obsequen(tissimus)⌉