Letter #4516
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1537-12-06
received [1537]-12-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino Ioanni episcopo Culmensi, administratori Pomesaniensi ac electo Warmiensi, domino ac patrono suo perpetua fide colendo
In absentia reverendissimi praefecto eius relicto reddendae
Salutem plurimam ac prompta obsequia mea. Reverendissime in Christo princeps, domine ac patrone perpetua mihi fide colende.
Qui has Tuae Celsitudini reddet, est caementarius duxitque hic nuper uxorem viduam quandam, quae olim parentibus meis fideliter servierat. Quare rogo, ut eum Tua Celsitudo clementer commendatum habere dignetur sic, ut rebus suis ex animi sententia expeditis, fructum huius meae commendationis percipiat. Quacumque in re Celsitudini Tuae vicissim inservire potero, fidelis ac prompti clientis officio non sum defuturus. His me Tuae Celsitudini humiliter commendatum cupio, istam vero summo nostro pontifici in caelis quam diutissime et felicissime communi patriae nostrae conservandam.
Gedani, VIII Iduum Decembris anno a natali Christi salutifero 1537.
Celsitudini Tuae addictissimus ac obsequentissimus cliens Iacobus a Barthen