Letter #4545
Mikołaj BOGUSZ to Ioannes DANTISCUSKielce, 1535-05-21
received [1535]-06-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 1v unnumbered after f. 116
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino observandissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime. Officiosissimam mei et officiorum meorum commendationem.
Feci id, quod superioribus litteris meis facturum me Reverendissimae Dominationi Vestrae receperam ad bonaque mea patria Volya concesseram, ut inde ad ecclesiam Reverendissimae Dominationis Vestrae Golambya deflecterem et ea, quae secus ac ego existimabam de fratre meo, ad Reverendissimam Dominationem Vestram fuere allata, cognoscerem omniaque in fundo ecclesiae Golambya recta ratione stabilirem et componerem. Ubi cum eum sacerdotem, qui inique fratrem meum ad Reverendissimam Dominationem Vestram detulerat, aliquanto tempore exspectassem, neque eius copiam habere possem, misi obviam illi familiarem meum, cui hoc in mandatis dederam, cognosceret ex eo, egone illum vel ipse me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ accedere debeat. Familiaris meus tale mihi ab eo responsum rettulit, ipsum scilicet non gravatim me aditurum esse, si id ei per occupationes facere liceret, rogare tamen me, ut si minus mihi cum occupationibus esset, accedere eum ne recusarem. Ipse tandem etsi non omnino solutus curis et occupationibus fueram, cupiens tamen et Reverendissimae Dominationis Vestrae voluntati et meo quoque desiderio facere satis, haud segniter illum adeundum mihi statui cumque iam in viam me dedissem, non longeque a Goląmbya abessem, fit mihi praesto in itinere clientulus eius obnuntians illum certis quibusdam de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ causis domo abesse atque ita in alium diem congressum utriusque nostrum necessario differendum esse. Ita sum ab homine vanissimo elusus, cuius levitatis etsi iam antea certa mihi signa dabantur, notiorem tamen magis improbitatem suam atque hoc tempore mihi effecit numquam. Cuius nequitia tanto mihi gravius ferenda est, quo magis vereor, ne vana eius oratione quicquam in me de gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae depereat. AAWO, AB, D.5, f. 116v Sed liberat me omni metu singularis virtus et humanitas Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae temere sibi a quoquam procul dubio persuaderi nihil sinet neque odisse prius quemquam statuet, donec alienati illius ab se animi certa habuerit signa et argumenta. Ego is sum, qui pro eo ac debeo Reverendissimam Dominationem Vestram plurimi facio in eaque colenda et observanda nulli cedo et proinde neque tum, cum cognoveram mihi verba dari, retrocessi (nam id iustis de causis facere potui) perrexi in Golambya et ex his qui tum affuerant incolis Reverendissimae Dominationis Vestrae quaesivi, itane sit, quemadmodum de fratre meo ad Reverendissimam <Dominationem> Vestram perfertur. Longe diversa narrabant nihilque alienum gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae egisse eum testati sunt. Quaeso ergo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut si quid durius hominis vanissimi sermone de fratre meo perlatum ad illam foret, fidem eiusmodi verbis habere ne velit et probis aliquibus viris, quorum bona et possessiones vicina sunt villae Goląmbya inquirendi de his rebus negotium dare ne gravetur, qui edocti de tota re certiorem posthac de ea Reverendissimam Dominationem Vestram faciant. Hac re neque mihi gratius quicquam nec virtute sua dignius facere poterit Reverendissima Dominatio Vestra. Cuius me gratiae et clementiae commendo, eamque et felicissimam esse et omni laude ac honoribus florentissimam ex animo opto.
Datae in oppido Kielce, feria sexta ante festum sanctae Trinitatis M-o D-o XXXV-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor Nicolaus Bogusch curiae reverendissimi domini Cracoviensis praefectus