Heri sub noctem redditis mihi litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae ad candelam illas legi non sine admiratione, nequaquam enim arbitrabar tam esse infida hominum ingenia, ut non facillime reperirentur, quibus se Reverendissima Dominatio Vestra crederet. Quae res vel sola omnem consiliorum meorum rationem perturbat. Sed, ut Reverendissima Dominatio Vestra rei totius summam accipiat, videbam futurum, ut si ⌊regia maiestas⌋ regeret ⌊capitulum⌋, ut Vestram Reverendissimam Dominationem, cui iam semel hic episcopatus destinatus sit, eligat, id apud ipsum capitulum haberetur, perinde ac si eius maiestas unum tantum nominasset, et cum nihil magis perniciosum plerisque videatur, quam ut haec fenestra aperiatur contra pacta facile in hac re admittatur praetextus non laesorum pactorum, quin semper maneat species nominati unius, et exemplum hoc sit in posteras electiones manaturum, metuebam ne, si ad tempus electionis talia contingerent, capitulum suspensa electione totum negotium esset remissurum ad regem nec processurum nisi iuxta pacta quattuor nominatis obque eam dilationem esse periclitaturas res Reverendissimae Dominationis Vestrae. Deoque his ambagibus utendum consului, ut videlicet omnino nominationes non abessent, si res posceret illas edi, utque regia maiestas liberum faceret capitulo absque nominationibus procedere, ne unius nominati relinqueretur cavillam.
Sed quoniam haec quoque res multos habet recessus et pericula, ut nunc ex Reverendissimae Dominationis Vestrae litteris intellego, prope in hanc sententiam devenio, ut putem tutissimum esse, ut via regia procedatur quattuor nominatis, sed his, qui sunt nominabiles, ne iterum ⌊capitulo⌋ causa detur remittendi negotii. Satis enim mihi videor certus duos illos, in quorum fide Reverendissima Dominatio Vestra stat, nihil mutaturos a priori voluntate, de quo Dominatio Vestra Reverendissima non dubitet, posset autem vacillantes efficere, si viderent aliquid ipsorum opinione contra iura ecclesiae geri et exemplum perniciosum relinqui. Videtur autem iam nec ab his, qui adversarii putabantur, periculum esse, quandoquidem herbam iam porrigant et sui conciliandi modos quaerant, nec video, quid possint, etiamsi maxime velint, obesse.
Non tamen discedo a consilio priori, ut ⌊maiestas regia⌋ in primis temptet inducere ⌊capitulum⌋, ut perseveret in priori consensu et absque nominationibus, si ei videtur, denuo postulet et cetera, ut ante consului, sed absque minis. Nec improbo iudicium Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut ea res ad ⌊capitulum⌋ referenda committatur domino ⌊Alexandro⌋ vel litteris illi datis scribatur, ut fides adsit.
Si igitur Reverendissimae Dominationi Vestrae non satis tuta videntur priora consilia mea, non displicent, quae Dominatio Vestra Reverendissima scribit et quae iam addidi, nam omnino ad no[vam] postulationem veniendum est, sine qua nec a papa Dominatio Vestra Reverendissima promovebitur. Hanc vero timeo non processuram in capitulo, nisi visis nominationibus, nec video in his quod periculum esse possit. Ut ego praeterear, iam ante dixi mihi videri in rem esse, quamquam, etiamsi eligerer, numquam sum consensurus in damnum Dominationis Vestrae Reverendissimae, quod candide pronuntio. Si domino ⌊Alexandro⌋ committe[tur] dicta legatio, posset ⌊regia maiestas⌋ ad partem per cubicularium litteris clausis, ut nuper factum est, nominationes mittere, qui etiam occulte posset apud Reverendissimam Dominationem <Vestram> esse, donec res posceret illum prodire.
Dominatio Vestra Reverendissima, quae mores et affectiones illius curiae melius me novit, haec pro suo iudicio moderetur. Mihi certe videtur res extra periculum esse, quod ad ⌊capitulum⌋ attinet, modo ita res instituatur, ne nimis exquisitis modis perturbentur aut in suspicionem adducantur conscientiae quorundam, quae in nullo magis impingunt, quam si in rem inciderint, quae videatur ecclesiae iuribus in futurum offutura. Domino ⌊Alexandro⌋ videntur haec non propalanda, ne videns Reverendissimam Dominationem Vestram huius consilii aucto[rem] esse offendatur, sed admonendus est, ut in regressu ad Reverendissimam Dominationem Vestram divertat, quo melius possit Reverendissima Dominatio Vestra apud illum agenda derigere ex re nata.
Bene caderet res, si ⌊regia maiestas⌋ ⌊Sandomiriae⌋ cunctaretur, ut illuc liceret nuntio nostro illum adire, maxime si adhaereret curiae ⌊dominus Plocensis⌋ cancellarius, quem ante audieram ⌊Cracoviae⌋ recessurum. Sine hoc viro, meo iudicio, vix quicquam agemus tuto aut constanter, quare adeundus semper mihi visus est atque requirenda ⌊eius⌋ consilia vel a nuntio capitulari, vel privatim litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae, quod et nunc sentio, nam ⌊Cracoviae⌋ apud apud solum ⌊episcopum Vladislaviensem⌋ rem tractare, praesertim praesente ⌊regina⌋, nescio rectene sit successurum.
Habet Reverendissima Dominatio Vestra, quid in hac rerum ambiguitate sentiam, tamen consuluisse mihi videor, ita ut arbitrer minus ambiguas futuras. Dominatio Vestra Reverendissima sequatur, quod sibi optimum videbitur. Experietur me semper obsequentem et sibi addictissimum.
Remitto communicatas novitates, de quibus ago gratias, meque unice commendo in sinum et amorem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam nobis servet Deus felicem et incolumem.