Letter #4723
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-08-09
received [1537]-08-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime.
Servitiorum meorum sedulam commendationem etc.
Urit magnopere me, quod venefici homines non desinunt perturbare animum Reverendissimae Dominationis Vestrae et me aliosque caros illi in simulationis perfidiaeque probrosam suspicionem coniicere. Quae Alecto truculentior potest contingere animis coniunctissimis, quam haec pestilens calumnia, si hominem suspicacem et minime cordatum inveniat? Si enim vel Dominatio Vestra Reverendissima credere illis posset, vel nos de ipsa Reverendissima Dominatione Vestra hanc nostri diffidentiam opinari, quid constare inter nos firmum aut amicum posset? Tum illis quod non pateret ostium ad ludificandam Reverendissimam Dominationem Vestram? Hic sapiunt homines suaves ac inter se sortiuntur operas, quibus efficiant, quod meditantur, in hoc stolidissimi, quod extremae impudentiae mendacia ac nulli opinabilia in hanc rem concinnant, putantque omnes Arcadicos esse asinos, quibus quidlibet persuadere sit facillimum, nec aestimant, qui sint ipsi et quale de se iudicium praebeant manifestas imposturas et effusam mentiendi libidinem sentientibus. Iam vero et norunt, quid
Aliorum confratrum in hoc convicio conscientia intemerata non minus mihi est cognita, quam mea ipsius, ut quibus ne mentio quidem cum utrovis hac de re intercesserit. Et quis opinetur dominos illos tale quid coeptare velle adversus regiam voluntatem et in nostrum alicuius gratiam? Isti vero nasuti haec potuerunt non olfacere solum, sed etiam explorare. O temeritatem et insidias hominum! Sed nemo non intelligit, quare et illos involvere voluerint huic suspicioni, quorum videlicet fidei putant Reverendissimam Dominationem Vestram se committere, et quos non minus nobis iam olim habent infensos.
Rogo igitur Reverendissima Dominatio Vestra non permittat se ludificandam his tempestatibus, quae nihil nisi fucum et perfidiam spirant. Ego pro me et ceteris confratribus mihi convotis sponsorem me statuo nihil futurum, in quo Reverendissima Dominatio Vestra fidem aut constantiam nostram desiderare possit. Latrent rabidi illi, quid volent, et sua se expleant animi impotentia, quae ipsis pro voluptate est. A nostra parte nihil Reverendissima Dominatio Vestra sentiet, nisi sinceritatem et inegram studiorum omnium voluntatem, nec despero, quin ipsa iam re ipsa senserit, qui sim et quam iniquis agar calumniantium iniuriis. Vix mihi possum imperare, ut de his finiam. Reverendissima Dominatio Vestra dabit veniam dolori meo, qui mihi cum domino
Exspectandum igitur est, quid nobis afferat aula, iuxtaq[ue] hoc moderabimur consilia nostra, et si indicabit Reverendissima Dominatio Vestra in rem fore, ut ad se veniam, non detrectabo hoc iter, simulque statuendum de adventu et praesentia Reverendissimae Dominationis Vestrae certum aliquid, quod nondum mihi licet perspicere, an videlicet conducat interesse Reverendissimam Dominationem Vestram electioni aut postulationi, sunt enim in utramque partem rationes sane praegnant....
Quod scire ex me Reverendissima Dominatio Vestra vult, unde hauserim, quod scripsi de metu fati
Cum domino
Alia, quae scribam aut res a me exigat, nunc non video. Cupio vero, ut Reverendissima Dominatio Vestra agat, quod agit, hoc est, ut bene de me ut de sibi addictissimo sentiat. Si quae in me est religio aut sensus honesti, non fallam opinionem vestram. Habeat ergo me Reverendissima Dominatio Vestra sibi commendatissimum et valeat felicissime.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor