Ut puerum hunc meum ad Reverendissimam Dominationem Vestram mitterem, adduxerunt me litterae ex ⌊urbe
Romana⌋
acceptae ad venerabilem dominum ⌊Alexandrum Sculteti⌋, his adiunctae. Quae si forte quippiam haberent, quod ad negotia nostra pertinet, arbitrabar expedire, ut ⌊ille⌋ ad Reverendissimam Dominationem Vestram ex itinere ⌊Cracoviam⌋ rediens (quod intra paucos dies futurum opinor) eas ⌊Lubaviae⌋ reperiret, quo certius constituere cum ipso posset Reverendissima Dominatio Vestra, quae restant agenda, atque ad me mentem suam exquisitius scribere.
Ex itinere ad me scripsit ⌊idem Alexander⌋, cuius litteras propterea his addidi, ut Reverendissima Dominatio Vestra cognosceret dominum ⌊palatinum Pomeraniae⌋ rem, quam pro filio molitur, certam iam habere, indeque cogitaret de his, quae ad firmandam fulciendamque anni sui sententiam conducent, nam aegre decedet ⌊reginalis maiestas⌋ a sumpto semel patrocinali consilio. Rerum nostrarum summa pendet ex eventu eorum, quae nunc apud ⌊regiam maiestatem⌋ curantur. Ideo nec video, quid de his iam scribam amplius, quam quae antehac scripta a me sunt. Committenus autem omnem huius rei fortunam divinae providentiae, qua nobis nihil esse debet religiosius aut optatius. Hic animus efficiet, ut aemulorum quoque machinamenta minus curentur aut vitatum negligantur, quae ex suo ipsorum vitio dilabentur. Ego deinceps in exspectatione litterarum Dominationis Vestrae Reverendissimae Diogenem agam. Dignabitur ipsa de omni re, quemadmodum cesserit, me facere certiorem. Mihi cura erit ita incumbere his, quae pro Dignitate et Amplitudine Vestra erunt, ut omnis ambiguitas et periculum, quam maxime fieri poterit, excludatur.
A domino ⌊castellano Gedanensi⌋ nudius tertius acceptas litteras praesentibus adiunixi. Ex quibus accipiet Reverendissima Dominatio Vestra ⌊illum⌋ aegre ferre, quo de statu rerum nostrarum nihil sibi coniremus. Gedanensium primores rei omnem condicionem cognitam habere non dubito, tamen exspectantur fortasse ex nobis ipsis officium, in quo illis videmur, opinor, astrictiores aut minus candidi, est fortasse causa, ut aliquo honesto modo
apud utrosque diluatur haec suspicio, de quo dignetur Reverendissima Dominatione Vestra cogitare saltem, ne nos videamur rebus nostris diffidere, quam opinionem illis effudit nuper ⌊decanus⌋ noster, totum negotium ut maxime anceps depingens.
Mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae nenias Romanas a nugatore quopiam ineptissimis quidem allusionibus prolatas, sed ex quibus tamen Italicarum rerum status et affectiones cerni possunt.
De Gallico bello et aliis nobis vicinioribus certioram habet, puto, Reverendissima Dominatio Vestra, quam scribi a me possunt.
Commendo me amori et gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus servet in plurimam aetatem nobis incolummem.