Letter #4725
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-08-21
received [1537]-08-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo et patri colendissimo
Fecit Reverendissima Dominatio Vestra rem suo in me amore dignam mihique gratissimam, quod meum nomen causamque principibus commendavit. Incessit autem mihi cura, num peracta postulatione referat, ut reginali maiestati a me aliquid scribatur, ne videar auctoritatem eius prorsus neglexisse in dignitatis meae causa. Non vero deest et ratio, quae diversum suadeat, ne videlicet memet ipsum involvam cassibus, quibus non facile me explicem. Consulere mihi hac in re dignetur Reverendissima Dominatio Vestra, tum, si scribendum videtur, non gravetur, obsecro, formulam aliquam mihi praescribere, ne a legitimo scopo aberrem huiusmodi salutationum rudis.
Dixit mihi dominus Alexander Reverendissimam Dominationem vestram velle, ut cum ipsa ad conventum Grudentinum proficiscar tamquam electus destinatum locum accepturus. Quod qua ratione fieri citra indignitatem possit, non video, immo nec citra ambitionis notam et hominum risum, ut qui ante lentem ollam parem et muscum demetam, nullo adhuc titulo insignitus. Ideo puto exspectandam mihi vocationem meam.
Ad venerabilis domini cantoris postulata non potuisset Reverenissima Dominatio Vestra aptius respondere. Occasionem illi haec res cum dedisset, ut me quoque consuleret, rescripsi nequaquam mihi videri haeredes rem aequam petere.
Remitto omnia, quae per hunc puerum a Reverendissima Dominatione Vestra accepi, agoque gratias participatum dignanti.
Iam oranda mihi est Reverendissima Dominatio Vestra, ut veniam det tantis apud ipsam battologisanti, tum et lituris ac hyperbatis, quae festinanti inciderunt, reputetque animo sincero omnia a me facta, ut qui cupiam rebus Reverendissimae Dominationis Vestrae optime consultum, commendans me in gratiam eius quam deditissime. Quam dominus Deus felicem ac incolumem nobis servet.
Datae Frauenburgi, die XXI Augusti 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Tidemannus Gise