Letter #4736
[Tiedemann GIESE] to [Ioannes DANTISCUS][Frauenburg (Frombork)], [1537-07]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
...
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et perpetuo observande.
Servitiorum meorum sedulam commendationem et omnem prosperitatem etc.
Ex Reverendissimae Dominationis Vestrae amantissimis litteris, tum ex domini
Video namque causam totam huc dirigi, ut non solum, quod ego consului, omissis renuntiatisque nominationibus postulationis negotium conficiatur, sed ut ipsa quoque postergata postulatione aut electione rei expediendae fortuna committatur iam praestito successionis consensui. Nam visus est reverendissimus
Certum enim est formam electionis non posse servari cum Reverendissima Dominatione Vestra, quae iam alteri ecclesiae est spirituali matrimonio alligata, a quo vinculo nequit nisi auctoritate Romani pontificis absolvi. Ideo remedium est inventum, ut postuletur ab ipso superiore, qui transferat Reverendissimam Dominationem Vestram ab illa sua ecclesia ad hanc vacantem, nec alia est via iuris in hoc casu. Hocque est, quod dixi Reverendissimam Dominationem Vestram non eligibilem, sed postulabilem, ut cuique rei suam propriam vocem accommodarem. Verum communi locutione, qui vocatur ad eligendum, vocatus etiam intelligitur ad postulandum, quandoquidem et ipsa postulatio quaedam est electio. Eligitur enim postulandus et papae offertur hacque ratione neminem video esse, qui dubitet nominatos a regia maiestate posse, si ita res fert, etiam postulari, nec est quod hic Reverendissimam Dominationem Vestram vexet vel suspendat. Quod scribo, non ut ignorantem doceam, sed ut explicem, quid senserint verba mea, quae Reverendissimam Dominationem Vestram offenderunt.
Iam quod ad consilium meum pertinet, certe, Reverendissime Domine, ut initio mihi haec via visa est expeditior et ad rem bene conficiendam minus habens fragosi, ita in hoc sedulus fui, ut ceteros in meam ducerem sententiam. Sed video me hoc studio hactenus tamen profecisse, ut et me, et Vestram Reverendissimam Dominationem paene in hanc coniecerim suspectionem, quasi res nostras cum ecclesiae dispendio curaremus. Adeo sunt omnes in hanc sententiam proclives non posse pactis servari integritatem,
nisi missis nominationibus electio vel postulatio fiat consueta negantque quicquam esse tutum, quod quaviscumque specie boni vel honesti suadet aut consulitur. Semper enim in memoria hominum mansuram putant hanc reputationem, quod ad designationem non quattuor, sed unius celebrata sit postulatio. Quod quid aliud esse quam discessionem a pactis? Et certe si Reverendissima Dominatio Vestra formam dandi regii responsi introspexerit, videbit verba, quae hoc ipsum videntur urgere, ex quibus plus exulcerabuntur meticulosorum illorum mentes. Mitius ego rem conceperam, etiam si rudius. Philonides ille noster audiens heri, quae reverendissimus
Qui conscientia iurium ecclesiae ducuntur, adeo sunt proposito suo affixi, ut affirmar[e] possim eos nulla ratione discessuros a sententia et iam certum sit frustra adventurum cubicularium regium huiusmodi responso instructum. Sine dubio enim rescribetur sine nominationibus nihil effectum iri. Cui rei expendat Reverendissima Dominatio Vestra, quantae adsint aliae difficultates et pericula usque ad statutum electionis diem. Dies sunt non plures triginta, quibus accedent decem, si ad extremum mensem (quod erit periculosum) electio differatur. Post hunc lapsum deest eligendi vel postulandi facultas. Huic spatio si conferatur tempus, quod cubiculario venienti, regredienti rursusque nominationes afferenti est tribuendum, etiam si nihil adversi casus itineranti contigerit, in angustissimum et periculosissimum locum rem tanti momenti coartabimu[s]. Praesertim si rex in castris loco remotiori et inter bellorum turbationes sit requirendus ac nuntius quispiam insignior sit huc delegandus.
Sunt alia quoque inter hos tumultus consideranda, quae rem omnem, si in multum tempus extrahatur, mutare possent. Deinde si in perplexam illam quaestionem de pactorum observantia non missis nominationibus inciderimus, cogitabit Reverendissima Dominatio Vestra, quam facile se extricare promisso poterunt hi, qui fidem suam Reverendissimae Dominationi Vestrae obstrinxerunt, quod facile ipsa inveniet, si perpenderit condicionem promisso additam, videlicet, dummodo inter quattuor nominatus fuerit. Sapit Reverendissima Dominatio Vestra, quid dicam. Valebit in hac turbatione plurimum conscientiam discessionis a iuribus ecclesiae et perpetuae subiectionis, quae odiosos nos faciet omnibus. Meminit Reverendissima Dominatio Vestra me in consiliis meis semper hoc velut rem nequaquam negligendam adiecisse, ut omnino adsint nominationes. Id ego semper cavi metuens hoc, quod iam est in manu. Quapropter re ipsa ita monente rogo Reverendissimam Dominationem Vestram ac fideliter pro eius dignitate consulo, ita res illas instituat, ne ex tranquillis et certis reddat turbatas ac periclitantes, quod ego video futurum, nisi observandas fideliter monentibus. Equidem pacis officii esse arbitror sinceriter consulere
et pro re nata corrigere consilia, quamquam nihil ego adicio prioribus, sed, quod meis adiectum est de cubiculario illo prodromo, cupio emendatum. Quod igitur velim, hoc est, ut Reverendissima Dominatio Vestra non exspectato illo cubiculario quamprimum mittat ad reverendissimum
Sin haec efficere Reverendissimae Dominationi Vestrae non fuerit integrum et omnino ad nos cum litteris
Adeoque rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, velit abicere omnem hesitationem et certo incumbere fidei nostrae sibi addictorum, pro quorum constantia et integritate, si qua de me est boni viri opinio, audeo me vadem ac expromissorem constituere ac meo periculo illorum in me transferre famam. Tantum abest, ut videam aliquid, quod his rebus nostris obicem possit praestare. Cuiusmodi si quid esset, efficerem certe, ne nesciret Dominatio Vestra Reverendissima. Quin et hi, quos sibi habet invitos, nonnihil videntur subirasci Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod putant illam de ipsorum in se fide dubitare, aliud videlicet mollientem, ut ipsi credunt, quam existimabant futurum. Quam ego opinionem propellere ab his studeo. Nescio, quid persuaserit Reverendissimae Dominationi Vestrae domini
Multa contuli cum homine de iure canonicatus Reverendissimae Dominationis Vestrae palamque obieci, cum illius beneficii dispositio in dominum Fabianum unum sit ex potioribus negotiis, quae Dominatio Vestra Reverendissima velit
Ego iam occasionem a coepto discedendi aucupavi finge... me ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae intellexisse, quod ipsa vellet omnium illorum sumptuum, qui in illa profectione et negotio impendendi sunt, dimidium in me reicere, quod me prorsus recusaturum dicebam ac de hoc me scripturum ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quandoquidem possem mea negotia citra hoc dispendium per aliquem
...