Letter #4742
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-12-22
received [1537]-12-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Varmiensi etc., domino meo colendissimo et plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et plurimum observande. Salutem et gratiam ac omnem prosperitatem a Domino Deo
Quam puto me iam iure Reverendissimae Dominationi Vestrae in suscepta novae ditionis administratione imprecari, non dubitans, illa dextro Mercurio iam ingressa esse hanc suam iurisdictionem, tametsi nihildum certi de hoc est hic auditum. Utinam omnia ex sententia evenerint Reverendissimae Dominationi Vestrae, cuius felicitas mea est beatitudo.
Heri acceptas a dominis Gedanensibus litteras ad Reverendissimam Dominationem Vestram praesentibus mitto. Scripserunt et venerabili capitulo nostro offerentes redemptionem sortis, quae illi obvenire debet ex pretio bonorum Scharfau, quam condicionem non potest capitulum abnuere. Puto Vestrae quoque Reverendissimae Dominationi eandem dari condicionem. In qua ne quid erret, potest a domino oeconomo de re omni edoceri. Alia, quae scribam, non habeo, exspecto autem litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae mihi semper sunt ut dulcissimae, ita gratissimae.
Ad ferias Circumcisionis Domini proficiscor cum domino Alexandro in Allenstein visitator capitularis. Ubi, si quid mihi propius sito Reverendissima Dominatio Vestra mandare volet, exspecto.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram, cui me unice commendo, semper salvam et incolumem.
Frauenburg, die XXII Decembris 1537.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae addictissimus Tidemannus Gise