Pessimo consilio usus est dominus ⌊cantor⌋ noster, negotium per se importunum et odiosum agens apud Reverendissimam Dominationem Vestram vix eluctatam ex gravi aegritudine, tempore hoc sacratissimo et tam urgenter. Res certe omnibus dominis visa est indigna, me vero adeo perculit, ut vix revocare animum possim ad sacras actiones. Quid Reverendissimae Dominationi Vestrae evenerit, facile conicio. Sed certe non est, quod hac in re ipsam perturbare debeat, nam si pro... illegible⌈...... illegible⌉ sentenia ⌊capituli⌋ res cedet, longe discedet a sententia domini ⌊cantoris⌋, quantum adhuc videre licet. Diferri autem consultationem ratio suasit, videbatur interim admonendus ⌊petitor⌋, ut litteras reservationis pensionis, quibus potissimum nititur, edat, quod certum est eum facere non posse sicque fiet, ut ipse inanem reddat postulationem suam.
Sunt causae, cur malim adhuc aliquanto adhuc tempore celatam fuisse rem nec ita propalam editam ⌊capitulo⌋ potuisset ante non incommode cum ipso domino cantore agi et non exponi obtrectatorum linguis. Videtur mihi dominus ⌊cantor⌋ voluisse maturare vel potius properare in hac postulatione sua, ut si Reverendissima Dominatio Vestra non admisisset petitionem, pararet locum amicis pro ipso interpellaturis in proximis comitiis aut etiam ante. Scribit enim mihi dominus ⌊Ioannes a Werden⌋ se cum domino ⌊castellano Gedanensi⌋ invisere velle Reverendissimam Dominationem Vestram, si Paschalem festivitatem hic apud ecclesiam ageret, quod ex me scire cupit.
Ego de his, quae mihi {Dominatio Vestra} Reverendissima Dominatio Vestra commisit de hoc pensionis negotio, nihil adhuc cum domino ⌊cantore⌋ egi, cohibitus aegritudinis Reverendissimae Dominationis Vestrae perturbatione ac religione mox incidentium sacrorum dierum. Nunc res ipsa mutavit, puto, consilium et de custodia commodiorem afferet occasionem. Consulo ac rogo, ne Reverendissima Dominatio Vestra quid molestiae ex hac re pro voto eventura sumat, sed hoc potius curet, ut confirmet valetudinem, quod, nisi animo quoque sedato, non faciet.
Ex ⌊Lobavia⌋ ut necessaria ad profectionem mihi afferrentur, per marscalcum, quem illo misi, iam curatum est. Interea huc ad me scripsit nil tale exspectantem scripsit ⌊consulatus Gedanensis⌋ se mihi donaturum atque huc missurum quattuor equos iugales loris et iugis instructos, nescio quo meo merito.
Videtur Reverendissima Dominatio Vestra haesitare, num liceat mihi non acceptis bullis ingredi episcopatus ditionem. Ego certe Dubitarem et ipse, nisi scirem id olim nullo metu fecisse antecessores Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Fabianum⌋ et ⌊Mauricium⌋, ne quid futurum a Romana potestate periculi, si ⌊regia maiestas⌋ sua auctoritate interpellarit. ⌊Cuius⌋ si Reverendissima Dominatio Vestra litteras pro me impetrare dignabitur, ut in futuro conventu ad nos perveniant, factura est pro sua in me consueta benevolentia. Causae, cur id mihi permittatur, adsunt et magnae, et non paucae. Me quidem non trahit libido aliqua eius fruendae ditionis. Verum si ex comitiis huc redeundum mihi est, non minoris mihi constabit hic res domestica, quam si ⌊Gedani⌋ aut ⌊Marieburgi⌋ hospes agerem, omni hic penu vacuo nec provisione ullius rei curata ob migrationis opinionem. Et certe in ecclesiis ultramontanis non solet in his esse morosa ⌊Sedes Apostolica⌋. Rogo igitur Reverendissima Dominatio Vestra non id ambitionis AAWO, AB, D. 2, f. 93v vitio det, quod institui nec interpretetur me quicquam nomine census ab ipsa exigere, gratius enim mihi est et optatius humanitatis Reverendissimae Dominationis Vestrae hidden by binding⌈[Vestrae]Vestrae hidden by binding⌉ nomen ac mutui amoris foedus, cui rem hanc omnem semper tribui.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Dominus felicem servet. Cui et faustum Pascha imprecor.