Letter #4756
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-19
received [1538]-04-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori meo plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime plurimumque observande.
Obsequiorum meorum sinceram commendationem.
Pessimo consilio usus est dominus cantor noster, negotium per se importunum et odiosum agens apud Reverendissimam Dominationem Vestram vix eluctatam ex gravi aegritudine, tempore hoc sacratissimo et tam urgenter. Res certe omnibus dominis visa est indigna, me vero adeo perculit, ut vix revocare animum possim ad sacras actiones. Quid Reverendissimae Dominationi Vestrae evenerit, facile conicio. Sed certe non est, quod hac in re ipsam perturbare debeat, nam si pro... illegible⌈...... illegible⌉ sentenia capituli res cedet, longe discedet a sententia domini cantoris, quantum adhuc videre licet. Diferri autem consultationem ratio suasit, videbatur interim admonendus petitor, ut litteras reservationis pensionis, quibus potissimum nititur, edat, quod certum est eum facere non posse sicque fiet, ut ipse inanem reddat postulationem suam.
Sunt causae, cur malim adhuc aliquanto adhuc tempore celatam fuisse rem nec ita propalam editam capitulo potuisset ante non incommode cum ipso domino cantore agi et non exponi obtrectatorum linguis. Videtur mihi dominus cantor voluisse maturare vel potius properare in hac postulatione sua, ut si Reverendissima Dominatio Vestra non admisisset petitionem, pararet locum amicis pro ipso interpellaturis in proximis comitiis aut etiam ante. Scribit enim mihi dominus Ioannes a Werden se cum domino castellano Gedanensi invisere velle Reverendissimam Dominationem Vestram, si Paschalem festivitatem hic apud ecclesiam ageret, quod ex me scire cupit.
Ego de his, quae mihi {Dominatio Vestra} Reverendissima Dominatio Vestra commisit de hoc pensionis negotio, nihil adhuc cum domino cantore egi, cohibitus aegritudinis Reverendissimae Dominationis Vestrae perturbatione ac religione mox incidentium sacrorum dierum. Nunc res ipsa mutavit, puto, consilium et de custodia commodiorem afferet occasionem. Consulo ac rogo, ne Reverendissima Dominatio Vestra quid molestiae ex hac re pro voto eventura sumat, sed hoc potius curet, ut confirmet valetudinem, quod, nisi animo quoque sedato, non faciet.
Ex Lobavia ut necessaria ad profectionem mihi afferrentur, per marscalcum, quem illo misi, iam curatum est. Interea huc ad me scripsit nil tale exspectantem scripsit consulatus Gedanensis se mihi donaturum atque huc missurum quattuor equos iugales loris et iugis instructos, nescio quo meo merito.
Videtur Reverendissima Dominatio Vestra haesitare, num liceat mihi non acceptis bullis ingredi episcopatus ditionem. Ego certe Dubitarem et ipse, nisi scirem id olim nullo metu fecisse antecessores Reverendissimae Dominationis Vestrae Fabianum et Mauricium, ne quid futurum a Romana potestate periculi, si regia maiestas sua auctoritate interpellarit. Cuius si Reverendissima Dominatio Vestra litteras pro me impetrare dignabitur, ut in futuro conventu ad nos perveniant, factura est pro sua in me consueta benevolentia. Causae, cur id mihi permittatur, adsunt et magnae, et non paucae. Me quidem non trahit libido aliqua eius fruendae ditionis. Verum si ex comitiis huc redeundum mihi est, non minoris mihi constabit hic res domestica, quam si Gedani aut Marieburgi hospes agerem, omni hic penu vacuo nec provisione ullius rei curata ob migrationis opinionem. Et certe in ecclesiis ultramontanis non solet in his esse morosa Sedes Apostolica. Rogo igitur Reverendissima Dominatio Vestra non id ambitionis AAWO, AB, D. 2, f. 93v vitio det, quod institui nec interpretetur me quicquam nomine census ab ipsa exigere, gratius enim mihi est et optatius humanitatis Reverendissimae Dominationis Vestrae hidden by binding⌈[Vestrae]Vestrae hidden by binding⌉ nomen ac mutui amoris foedus, cui rem hanc omnem semper tribui.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Dominus felicem servet. Cui et faustum Pascha imprecor.
Apud Varmiam, die Parasceves anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus electus Culmensis