Letter #4782
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-09-12
received [1539]-09-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et studiosam commendationem.
Habeo gratiam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod servitorem suum ad me misit, cui litteras meas, quas Cracoviam perferat, dedi. Ad sacram regiam maiestatem nihil scripsi, argumentum commodum non habens. Quod etiam si esset de republica aliquod, tamen visum non est conveniens, ut Vestrae Reverendissimae Dominationis nomine omnium dominorum consiliariorum scribentis auctoritati interpellarem, propterea et de ratiociniis accisae requirendis, si quid scribendum est, ut a Reverendissima Dominatione Vestra scriberetur, antea admonui, nunc autem et mei consilii, quod dudum maiestati regiae scripsi, mitto copiam, si quid nosse referat.
De moneta publice scribi, quid possit in hoc civitatum a ceteris dissidio, non video. Privatim admoneri potest regia maiestas, sed hoc quoque a Reverendissima Dominatione Vestra commodius fiet, quam a me, qui hac de re cum nullo hominum contuli, ut scire possem, quid intersit reipublicae temperari a cussione. Credo tamen, ni fallor, rem habere, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra. De privatis meis rationibus unum, quod etiamnum restabat, a reverendissimo domino vicecancellario per litteras peto, quarum idcirco copiam (quantum huc pertinet) mitto, ut si viderit Reverendissima Dominatio Vestra commendatione sua opus mihi esse, eam adiungere non graveretur, quamquam non video, quid ex hac actione contra externum lucrifacturus sim vel honoris vel commodi, nisi quod cum contra ceteros actionem prosequor, ipsum caput non relinquam. Cum domino doctore Nicolao de his, quae Reverendissima Dominatio Vestra monuit, serio sum locutus, remque ipsam, ut est, ob oculos posui. Visus est non parum turbari, quod cum semper citra cunctationem obtemperaverit voluntati Reverendissimae Dominationis Vestrae, adhuc insimuletur ab a malevolis de congressibus furtivis etc. Negat enim illam posteaquam dimissa est, visam sibi esse, nisi cum ad nundinas Konsbergenses profecta , obiter ipsum alloqueretur. Cognovi profecto eum non ita esse affectum, ut plerique opinantur. Quod facile etiam mihi persuadet aetas gravis, et studia numquam cessantia, tum etiam virtus et honestas hominis, tamen monui, ne vel speciem mali de se praeberet, quod existimo facturum esse. Rursum par esse puto, ne cuius delatori Reverendissima Dominatio Vestra fidem habeat, reputans pronam esse in virtuosos invidiam, quae etiam Reverendissimam Dominationem Vestram turbare non veretur. Commendo me eidem Reverendissmae Dominationi Vestrae, quam diutissime salvam et firmam opto.
Lubaviae, die XII Septembris 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestare studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis