Venerabilibus Dominis, ⌊praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis⌋, fratribus sincere nobis dilectis
⌊Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis⌋
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Quia dominus ⌊Alexander Sculteti⌋ incidit in poenam centum florenorum Hungaricalium, eo quod a nobis sub tali poena monitus, haeredibus domini ⌊Felicis Reich⌋ de pecunia ipsis debita non satisfecit et propterea fructus canonicatus et praebendae eius arrestari fecimus, hinc est, quod a Fraternitatibus Vestris desideramus, ut eos fructus, in quantum se extendunt, nunc nobis extradatis et in manus venerabilis fratris nostri, domini A⌊chacii a Trencka⌋, consignetis. Quos nos in usus ⌊ecclesiae nostrae Varmiensis⌋ convertere destinamus. Facturae Fraternitates Vestrae nobis rem gratam.
Quae bene valeant.
Ex ⌊Gutstadt⌋, X Februarii MDXLI.