Letter #4824
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark), 1541-04-08
English register:
Dantiscus is willingly getting involved in the matter of the audacious construction project (insolens structura) [of a mill on the Pasłęka River]. On the appointed inspection date [26 April], he promises to send his chancellor [Nikolaus Human] and the starost of Braunsberg (Braniewo) [Georg von Preucken]. He will instruct them to safeguard the interests of the chapter.
Manuscript sources:
| ||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis, praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Libenter pro officio et benevolentia in Fraternitates Vestras operam nostram in negotiis insolentis structurae impendimus eoque pro die constituto cancellarium et capitaneum nostrum Brunsbergensem mittemus. Quibus iniuncturi sumus, ut omne id, quod pro decore et commodo Fraternitatum Vestrarum futurum esse agnoverint, quantum studiosius possunt, transigant.
Quas feliciter valere optamus.
Ex arce nostra Heylsberg, VIII Aprilis MDXLI.