Ex ⌊⌋ exemplo ad me reverendissimi domini ⌊cardinalis Sanctorum Quattuor⌋, quod venerabilis frater noster dominus ⌊administrator Allensteinensis⌋ nostro nomine venerabili fratri nostro domino ⌊custodi⌋ misit, Fraternitates Vestrae intellexerunt, quod a s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestate regia⌋ domini nostri clementissimi, declarati ac proscripti haeretici sacramentarii ⌊Alexandri Sculteti⌋ domus non ad illius, quod fertur matrimonio sibi iunxisse, ⌊scortum⌋, sed ad ipsummet Alexandrum pertineat. Cum itaque
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestas regia⌋ contra declaratum ⌊haereticum⌋ proscriptionis decretum, quemadmodum ⌊summo pontifici⌋ ⌊⌋, inviolatum esse et ab omnibus observari omnino iubeat, non est, quod Fraternitates Vestrae ratione illius domus, quam
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia nobili domino ⌊Nicolao Plotowski⌋ per patentes litteras donavit, se intromittant, aut ⌊pellioni⌋ statutum iudicium admittant. ⌊Cuius⌋ uxor cum matre, quae interdicti censuras hucusque cum contemptu sustinet, sacramentariae per dicta testium certo haberi compertae sunt et ipse pellio ad eam domum, quam proscriptus ille haereticus suam esse asserit, nihil iuris habeat.
Ea in re paterno animo et sub iurata nobis fide secreto Fraternitates Vestras commonefaciendas esse duximus, ne, si ulterius, ut coeptum est, in ea causa procedant, regium a se animum alienent et in eius indignationem incidant. Quod pro nostra in Fraternitates Vestras benevolentia procul averti cupimus.
Quae feliciter valeant.